BCCCAP00000000000000000000546

238 EX CONSTANTIA MARTYRUM, th. 17, n. 254-255 Caritatem et mansuetudinem redolent illa verba S. IGNATII: Sinite me ferarum cibum esse, per quas Deum consequi licet. Frumen– tum sum Dei et per ferarum dentes molar ut purus panis Christi inveniar. Feris potius blandimini, ut mihi sepulchrum fiant (28). Ergo martyrium christianum toto caelo distat: l.º) a fanatismo. Fanatismus consistit in caeca quadam obstinatio– ne, generatim cum enthusiasmo transitorio conjuncta: 2.º) a superbia stoica. Stoicus dolores despective contemnit, fatum aut adversitatem superare cogitur; audacem ac imprudentem se mani– festat. In historia humanitatis semper fuit defectus paucorum, qui saepe speciali educatione philosophica in praxi sunt initiati; 3.º) a stultitia et stoliditate: tormentum irrationabiliter despicitur. Agitur de vitiis degeneratorum, ac proinde paucorum. Iterum dico: si vim argumenti in sua plena firmitate percipere ve– lis, considerare debes christianorum multitudinem, martyrii circums– tantias et virtutum exercitium. 255. Scholíon I.-In thesi consideravimus actus heroicos humanos, in quantum sunt naturaliter inexplicabiles, ac proinde vim supernatu– ralem internam important. Sed aliquando fit mentio in fontibus de interventione etiam externa, quatenus vera miracula physica in ipsis recensentur. Hinc aliquid de his miraculis a nobis dicendum est, eo quoci non parvam vim comprobativam habere possint. Miracula physica. Talia reputari possunt, dummodo de eorum veri– tate historica critice constet, sequentia: Aliquando: a) Bestiae feroces martyres venerantur (29). EUSEBIUS: Voracissimae bestiae nec attingere Sanctorum corpora, nec propius accedere audebant; nonnumquam ínter flammas maesi manebant Christian!, quorum, non semel etiam, vulnera confestim sanabantur aut dolori non erant .(30). b) Martyres, dum terribiliter cruciantur, nullum dolorem experiun– tur (31). Miracula moralia. Pagani non pauci, constantiam heroicam marty– rum admirantes, dicebant intra se: «Quid intus in re?» (32), et multi (28) Ep. ad Rom ... 4; MG 5, 688; cfr. Ad Rom., 3, 1; MG 5, 688; R 53 (29) Cfr. RUTNART, op. cit., p. 309-446. {30) Hist. eccl., 8, 7. (31) RUINART, op. cit., c. 65, 433, 586. (32) TERTUL., Apol., 50; Ad Scapul., 5; s. JUSTINUS, 11 Apol., 12.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz