BCCCAP00000000000000000000546
EX CONSTANTIA MARTYRUl\/I, th. 17, n. 253-254 237 seram cum simulacris numinum afferri, ... thure ac vino supplica– rent, praeterea male dicere de Christo» (22). Trajanus Imperator Plinium ita se gerentem laudat (23). Veram et realem conscientiam et paganam et christianam mani– festat, .TUSTINUS: Dum enim gladio percutimur, durn crucifigimur, dum feris tradimur et vinculis et igni et omnibus aliis tormentis, a contessione ut manifes– tum est, non discedimus (24). Tamen saepe motivis politicis odium in religionem christianam, eo– rumque crudelitatem tegere conantur, decernentes leges contra supers– titionem, coetus nocturnos, magiam: christiani tamquam criminales laesae majestatis et patriae exhibentur. Breviter respondit TERTULLIANUS: Deos, inquitis, non colitis, et pro imperatoribus sacrificia non impendi– tis... Itaque sacrilegii et majestatis rei convenimur. Surnma haec cauw, immo tota est... . (25). 254. e) Hcroice.-Perpessio d quidem frequenter diuturna tormen– torum de quibus supra, supponit animi constantiam adamantinam ac heroicam. Heroicitas, ut jam supra innuimus, hic importat exercitium virtutum, quae naturaliter in praxim reduci posse non videntur. Osten– damus utrum et quomodo eas martyres exercuerint. l. Ad virtutis meritum, ut aliquid indispensabile, requiritur liber– tas. Liberrimas fuisse decisiones martyrum semel et iterum audivimus. Cathalogus continuari posset, sed unus testis sufficiat. EUSEBIUS: Quo quidem tempore rmartyrum The1Jaidis] mirabilem in pnm1s ani– mi ardorem vereque divinam virtutem et alacritatem eorum qui in Christum Dei crediderant, oculis nostris compeximus. Etenim vixdum adversus primos lata erat sententia, cum alii aliunde ad tribunal ju– dicis prosilierunt, Christianos esse confessi... et cum gaudio atque hilaritate, ridentes capitalem sententiam excipiebant (26'). 2. Requiritur et humilitas. Vir humilis non confidit sibi ipsi, sed in Deo totam fiduciam reponit. Recordare verba ultima EusEBII nuper ci– tata In Actis martyrum intime conjunctas invenimus virtutes humili– tatis et mansuetudinis, prudentiae in responsis et caritatis (27). (22) Epfat., l, 10, 96: Kch 29. (23) Epist.• l. 10. 97; Kch 31. (24) Dial. r. Tryp/1.., 110; MG 6, 729; R 144. (25) Apol., 10; ML 1, 380 sqs. (25) Hi,t. PCCl.. 8. 9; MG 20. 819; Kc:11 452. (27) Cfr. exemple, a,)Ud M. NICOLAU, op. cit., n. 751.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz