BCCCAP00000000000000000000546

236 EX CONSTANTIA MARTYRUM, th, 17, n, 251-253 se toto corpore urique perpetitur, non necessitate, quia licet vitare si velint, sed voluntate, quia confidunt Deo (20), 252. e) Tormenta sacvissima. Physica.-Non pauca i:J. praecedenti– bus testimoniis jam audivimus. Conferantur Martyrologia; citantur enim carceres, quandoque diuturni, tenebrosi ac foetidi; nervi lignei, flagella– tio,. equuleus, oleum ardens, ignis lentus, suspensio e pedibus ac dilace– ratio, mors lenta in aqua congelata, mutilationes, expositio ad bestias feroces, decapitatio, crux ... Moralia.-Frequentes inveniuntur degradationes, bonorum confisca– tiones, transitus ex divitiis ad absolutam paupertatem, supplicationes parentum, propinquorum, promissio voluptatum, honorum, officiorum publicorum unica abjurationis conditione. Unum tantum testimonium offerimus, forsitan nimis extensum; in eo tormenta physica et moralia describuntur. EUSEBIUS; Omnem dicendi cor,iam superant cruciatus, ac dolores quos apud The– baidem martyres pertulerunt, acutis testis vice ungularum adhibitis toto corpore ad mortem usque lacerati. Mulieres vero altero pede religatae sublimes cavite deorsum vergente, machinis quibusdam in altum sublatae, nudisque ac prorsus intectis corporibus, foedissimum simul atque inhumanissimum spectaculum cunctis intuPntibus prae– buerunt. Alii rursus ad arbores et ramos alligati interiere. Nam cum robustissimos ramos inflexos machinamentis quibusdam in unum coi– re fecissent, martyrum cruribus utrimque ad eos religatis, ramos in proprium et naturalem situm revertí sinebant, ut membra eorum adversus quos hanc excogitavcrant, uno simul impetu discerperen– tur... Nos quoque, cum illis partibus degeremus, quam plurimos acer– vatim uno die, alios quidem cavite tnmcatos, alios vero flammis tra– dítos vidimus, adco ut gladii ipsi hebetarentur, et caedcre amplius non valentes frangerentur, ipsique carnifices viribus fatiscentes, sibi invicem succedcrent .(21). 253. d) Ex odio fülei et propter fidem.-Ultima et vera iatio pa– secutionum ex odio fidei procedebat, ut apparet tum ex testimoniis pa– ganis, tum christianis. PLINrns MINOR, ad Imperatorem Trajanum scribens, ait se non dam– nasse eos «qui negabant esse se christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae [Imperatoris] ... quam propter hoc jus- (20) (21) IJfr. Inst., 5, 13; ML 6, 583; R 640. Amplissime CL. ALEX., Strornata, 4, 8; MU 8, 1268-1280; EUSE!lIUS, Ifist. eccl., 8, 6 sqs.; Kell 452, 469, 470. lii!st. eccl., 8. 9; Kcll 451-452. Plura apud P. ALLAED, Dix Ze¡,ons... , c. 8, [), 273-30B; c. 6. p. 189-2:ll. Cfr. etiam JUSTI:;-us, Dial. c. Tryph., 110; IvlG 6, 729; R 144; TERTULLIA:;-us, ad Nat., l, 18; ML 1, 584; Apol., 50; ML 1, 534: R 285; CYP,UA:;-us, Lib. acl Demetr., 12; ML 4, 553; HILARIUS, In Psalrn. 118, 15, 3; :\IL 9, 500; s. AUGUST, In Psalm. 47. 13, ML 36, 541.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz