BCCCAP00000000000000000000546
232 EX CONSTANTIA :i\IARTYRUM, th, 17, n. 245-247 Ex odio fidei vel legis christianae. In persecutore, poenam infligen– te, requiritur, tamquam motivum, odium fidei; ideoque in martyre sup– ponitur professio fidei explicita vel implicita; aliter enim odium fid;i esset impossibile. Aliis verbis, nemo censetur vere martyr propter ideas politicas vel scientificas. Ad professionem vero fidei necesse non est ut hic et nunc tota revelatio explicite profiteatur; sufficit tantum ut odium procedat ex professione alicujus dogmatis, e. g. Assumptionis B. M. Virginis, vel alicujus virtutis, e. g. integritatis virginalis, sicut in casu recenti S. Ma– riae GorettL Tamen, in persecutore, odium fidei procedere potest tum ex motivo exclusivo et éxplicito, quod accideret e. g. si persecutor expresse decre - verit: poenam lethalem adversum Tarsicium decerno, quia praesentiam realem in SSma Eucharistia admittit; tum ex motivo remoto et im– plícito, quod accideret si persecutor decerneret: ita procedens, obse– quium diis praesto, vel' instinctui crudelitatis satis fio, vel divitias mar– tyris mei juris facio, vel crimen laesae majestatis reparo, vel magiam eradicare valeo. 2•:16, Quid dicendum est de haeretico in odium fidei occiso?-Si re– vera odium fi.dei fertur in partem verae fidei quam possidet et bona fi.de in haeresi manserit, sine dubio erit verus martyr coram Deo, non vero coram Ecclesia, quia non erat Ecclesiae visibilis membrum (2). Patienter tolerata. Excluduntur igitur tum conatus poenas vitandi, tum manifestationes in quibus repugnantia ostendatur. Tamen marty– rium non identificatur nec cum stoicitate nec cum temeritate; est enim actus, seu virtus supernaturalis, a caritate imperatus, et a fortitudine elicitus (3). Heroica Virtus heroica exigit: a) quod opus sit arduum, id est, quod modum communem agendi superet; b) quod actus, data occasione, si necesse fuerit, constanter iteretur; e) quod procedat prornpte, delecta– biliter et alacriter ( 4); d) quod adsit perfecta connexio cum aliis virtu– tibus. Uno verbo, martyrium importat possessionem simultaneam ac exce– llentern omnium virtutum, etiam earum quae inter se maxime distare videntur. 247. Adversarii.-Sunt illi qui rationem sufficientem martyrii cau– sis mere naturalibus adscribunt: ita Rationalistae: saec. XVII, HENRrcus DODWEL; saec. XVIII, EDUARDUS GIBBON; saec. XIX, ERNESTUS HAVET, THEO– DORUS MOMl\iSEN (5). (2) Ita traditio patrist.ica, tlleologorum opilüo et doctrina BENEDrcrr XIV, De serrorwn DPi br:f!iijicatione.. ., 3, c. 19, 20; cfr. P. ALLARD, .itartyrc, in DAFC, col. 3:3'7-342. (3) S. Tmn1., Il-I.l, q 124, a. 2, ad 2. (4) BENEDICTUS XIV, De snvorwn Dei beatificatione... , 3, c. 21. (5) Ca,isa jurídica est vera causa martyrii, non odium fidei. repar;ttio igitur criminis laesae majestatis vera exsistit causa; cfr. DTC, col. 2:l7: DAFC 11, col. 2477. Quod martyrium cllristianum sit testimonium subjectivae tantum convictionis, non vero objectivae veritatis, sustinet etiam ffARNACK et c. BorssIER.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz