BCCCAP00000000000000000000546
EX CONSTANTIA MARTYRUM. th. 17, n. 243-245 231 Nota bene.-Si quaeras quodnam sit discrimen inter argumenta ef– formata ex miraculis Christi et argumentum in hac thesi enuntiatum, tibi dicam ibi agi de miraculis ordinis physici vel intellectualis; hic vero, de miraculo ordinis moralis, desumpto ex modo agendi consueto humanitatis; modus enim agendi ordinarius suas leges habet; modus vero extraordinarius, a nobis descriptus et probatus, leges ordinarias superat, .seu interventionem divinam supponit. Jamvero interventio divina in favorem alicujus doctrinae, ut jam saepe dictum est, verita– tem hujus doctrinae denotat. s III.-EX HEROICA MARTYRUM CONSTANTIA THESIS 17.e: Testimonium Jesu Christi eomprobatur ex heroica martyrum constantia. 2,14. Connexio materiae.-In bis paragraphis duo exposuimus argu– menta in favorem testimonii Christi, nempe ejus characterem persona– lem in suis facultatibus spiritualibus bene aequilibratum, et ejusdem re– ligionis celerrimam diffusionem geographicam, socialem et numericam, simul ac mirabilem morum transformationem, quae omnia, uti jam dictum fuit. nonnisi interventione divina explicari possunt. Agendum nobis est in praesenti de alio argumento, quod desumitur ex heroica rnartyrum constantia; hoc argumentum nihil aliud est nisi peculiaris as– pectus vitae christianae. 245. Explicatio terminorum.-Martyr (a graeco: ¡wpwp) es t ídem ac testis, Apostoli igitur fuerunt testes eorum omnium quae Jesus fecit et docuit; testes etiam fuerunt mortis Christi in cruce ejusque resurrectio– nis; hinc apostoli et plurimi alii christiani, suo proprio sanguine, testi– monium reddiderunt de missione et divinitate messianica Christi. Haec est notio generica martyrii. Notio presse sumpta. Martyrium est «perpessio voluntaria poenae mor– tiferae, ex odio fidei vel legis christianae, patienter tolerata,,. Dicitur perpessio voluntaria, quia implicat statum animi quo, sal– tem habitualiter, aliquis mortem acceptat potius quam transgressionem legis Christi et confessionis negationem. Saltem habitualiter, quia non requiritur actualis intentio ;bine, ille qui, inopinata ac subita aggressio– ne armata, vel in somno, in odium fidei occideretur, martyr reputare– tur ex ejus dispositione habituali (1). Poenae mortiferae. Poenae inflictae producere debent, tamquam effectum, mortem, sive immediate sive mediate. Ille qui, propter vul– nera inflicta, non statim, sed postea e vita decesserit, vere martyr vo– cari debet. (1) Cum de Tnnocentibus ab Herode occisls dogmatice tractatur, voluntas l:la– bitualis interprrtativa praesupponitur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz