BCCCAP00000000000000000000546

230 EX EMENDATIONE l\fORUM, th. 16, n. 242-243 LACTANTIUS: Ergo ne illud quidem concedi aliquis existimet ut recens natos liceat oblidere, quae vel maxima est impietas; ad vitam enim Deus inspirat animas, non ad mortem. Tam igitur nefarium est exponere, quam necare _(35). Semper Ecclesia materna dilectione pueros enutrivit, sive spirituali– ter sive materialiter; qualia in Ecclesia floreant opera caritatis erga pueros, aegrotos et senes, nemo est qui ignoret. 3.º) Semi Doctor Gentium elevatricem Christi doctrinam semel et !terum promulgat: Gal 3, 28 Non est Judaeus, neque Graecus: non est servus, neque liber... Ornnes enirn vos unurn estis in Christo Jesu (Cf. Col 3, 11-22; 4, 1; Eph 6, 5; I Cor 12, 13; 7, 22-23). Magister dixit: Omnes homines sumus fllii Patris caelestis. Repenti– na mutatio socialis impossibilis erat, sed principium christianum pau– latim servitutem temperavit, ac tandem aliquando abrogavit. En quid dicat LACTANTIUS: «Nobis servi non sunt, sed eos et habemus et dicimus spiritu fratres, religione conservas» (36). 4.º) Conditio mulieris. Officia conjugum in religione christiana sic statuit PAULUS: Ephes 5, 21 Subjecti invicem in timore Christi. 22 Mulieres vms suis subditae sint, sicut Domino... 25 Viri, ailígite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Eeclesiarn, et seipsum tradidit pro ea... 28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua (Cf. Rom 7, 2-3). Haec praecepta divina, ab Apostolo promulgata, hujus rei conceptum et praxim funditus in historia humanitatis mutavere. Jam mulier non erit serva, sed socia viri; non serva, sed in familia regina. Cultus Vir– ginis et Matris Dei, non parum contulit in rehabilitationem filiarum Evae. Sit Ipsi Virgini Mariae laus et gratiarum actio sempiterna! 243. Conclusio.-Ex testimoniis :odedignis eloquentissimis abunde probavimus religionis christianae celerrimam diffusionem geographicam, socíalem et numericam, obstantibus certe impedimentis ingentibus, me– diis tamen naturalibus omnino insuffficientibus. Praeterea, indicavimus transformationem admirabilem morum, tamquam effectum hujus reli– gionis. Jamvero haec omnia interventionem divinam requirunt. Ergo. (35) (36) Divin. Jnst., 6, 20; PL 6, 708. Dii:in. Inrt., 15. Cfr. P. ALLARD, Les eselaves chrétiens, p. 476-492; Pros XI, Encycl Firmissimam constantiam, AAS 29 (1937), 84

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz