BCCCAP00000000000000000000546

EX K\IENDATIONE "i\IORUl\'.I, th. 16. n. 242 229 creant: sed non abjiciunt fetus. Mensam communem habent, non lectum. Jn carne sunt, sed non secundum carnem vivunt ... Amant omnes, et omnes eos persequuntur... morte afficiuntur, et vivifican– tur (31). S. IREN/\EUS: Ii, qui antca nequam erant, ut nullo scclere abstinerent, jam, postea– quam Christum cognoverunt illique crediderunt, simul fidem amplexi sunt mmesque ita mutaverunt, ut nihil severissímae justitiac prae– termittant _(32). Mrnucrns FELIX ( 180-192): At nos pudorem non facie, sed mente praestamus; unius matrimonii vinculo libenter inháeremus, cupiditatem procreandi aut unam sci– mus aut nullam. Convivía non tantum pudica colimus, sed et sobria; nec enim indulgemus epulis aut convivium mero ducimus, sed gra– vitate hilaritatem temperamus; casto sermone, corpore castiore ple– rique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur; tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubo– ri sit etiam pudica conjunctio (33). TERTtLLIANUS (a. 197): Nihil est nobis dictu, visu, auditu, cum insania circi, cum impudicitia theatri, cum atrocitate arenae, cum xysti vanitate ... Vide, inquiunt (pagani), ut invicem se diligant: ipsi enim invicem oderunt; et ut pro alterutro mori sint parati: ipsi enim ad occidendum alterutrum paratiores (34). 2.º) Christus exquisitam affectionem erga pueros manifestavit ma– ximamque reverentiam commendavit: Me 10, 13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus. 14 Quod cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei... 16 Et complexans eos, et impo– nens manus super illos, benedicebat eos (Cf. Le 18, 15-17). Mt 18, 6 Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Cf. Me 9, 41; Le 17, 1-2). Ecclesiam Christi, ab incunabulis, doctrinam hanc in maxima aesti– matione habuisse, ex ejus historia demonstratur. Hecolantur aliqua dic– ta Patrum superius inscripta. Praeterea audiatur: (31 l G; :":IG 2. 1172-6: R 97. (32) m,srrn,·,n cnmg., 61: R 97. (8:lJ '1 '•'l7 · R ''71 (34) A¡;ol., 38, 39; ML t 4ü6,' 471 ~ "dr. JusTINus, Apol., 1, 14, 15; R 118, 119; ATHEKAGOP.AS , Legatio pro christ., 11, 12; MG 6, 912-916; LACTANTIUS, Instit. dirin., 3, 26; ML 6, 431-423; s. CYPRIAN, E1nst. 60, 3; ML 4, 371 sqs.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz