BCCCAP00000000000000000000546
EX PROPAGATIONE RELIGIONIS, th. 16, n. 241 227 dicuntur, eo quod, cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorifica– verunt: Rom 1, 24 Propter quod tradidit illis Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis... 26 tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam feminae eorum immutaverunt naturalem usurn in eurn usum, qui est contra natu– ram. 27 Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem. .. 28 tradidit illos Deus... 29 repletos omni iniquitate, rnalitia, fornicatione, avaritia, nequi– tia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate, susurro– nes, 30 detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos... parenti– bus non oboedientes, 31 ... sine affectione absque foedere, sine mi– sericordia. Audiantur TACITus (54-119) et SENECA (2-66), repraesentantes antl– quitatis paganae. Paucis verbis nobis tradent et realitatem et con– ceptum seu morum justificationem officialem. TACITUS: Ceterurn abolitos paulatim patrios mores, funditus everti per accitam lasciviam, ut, quod usquarn corrumpi et corrumpere queat, in urbe visatur, degeneretque studiis externis juventus, gymnasiam et otia et turpes amores exercendo, príncipe et senatu auctoribus; qui non modr- liC[;~tiG.m '"'v•itii3 pcJ.~ilJ.i.St::J.i.uL, ~eU vüu atiiübeant .l24J. SENECA: Omnia sceleribus ac vitiis plena sunt: plus committitur quam quod pos– sit coercitione sanari. Certatur ingenti quodam nequitiae certarni– ne: major quotidie peccandi cupiditas, minor verecundia. Expulso rnelioris aequiorisque respectu, quocumque visum est, libido se im– pingit. Nec furtiva jarn scelera praeter oculos eunt; adeoque in pu– blicum missa nequitia est, et in omnium pectoribus evaluit, ut in.. nocentia non rara, sed nulla sit (25). De pueris ait: Portentosos fetus exstinguirnus, liberas quoque, si ctebiles monstruosique editi sint, mergimus: non ira, sed ratio est, a sanis inutilia secer– nere .(26). Et non agitur de aliqua opm1one particulari, quae circa pueros ita decerneret, nam ipsa lex decem tabularum ita statuit: Pater insignern ad deformitatem puerurn cito necato .(Tab. IV) (27). (24) (25) (26) (27) APUd TANQUEREY-BORD (1949). p. 341. De ira, 2, 8; cfr. JUVENALIS, Satr., 6, 292-300; ARISTOPHANES, Lysistrata, 110; PLATO, Symposium, 181; .Martial, l, 91; 'l, 67; loquuntur de crirnintll' sodomítico. De ira, 1, 15. Praecesserant Graeci. Eorum maxirnus philosophus similia jam scrip¡¡erJ.1,t; ARil,TOTELES, Politica, 7, 14.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz