BCCCAP00000000000000000000546
226 EX PROPAGATIONE RELIGIONIS, th. 16, n. 239-241 5. 0 ) Ex parte adversariornm. Inter adversarios imprimis nominandl sunt Imperatores, et etiam structura jurídico-religiosa imperii romani et ipsa philosophia. a) Imperatores. Uti scitur, Caesares romani tum Imperatoris tum summi Pontificis munere fungebantur, eosque tamquam deos adorare debebant cives Imperii; quapropter facile explicatur quomodo exclusi– vismus christianus necessario concitare debuisset eorum inimicitiam et aversionem. Praeterea, imperatores omnibus flagitiis tum privatim tum publice frequenter sese tradebant; quo factum est ut a religione christiana di– versimode exprobarentur. Hinc oriebantur saevae persecutiones, a legi– bus Imperii statutae, et instinctu populari approbatae. b) Strnctura juridico-religiosa. Eo quod omnes dii imperii, ad cul– turo aeque ac pariter jus haberent, religio exclusivistica necessario in se principium rixae portabat. Ob bonum pacis religionisque imperialis opus erat decernere exstinctionem christianorum; leges enim non pote– rant non defendere bonum commune. e) Philosophia. Hoc est, omnis cultura hellenistica, utpote sensua– lis et superba, evangelicae simplicitati ex natura sua adversabatur. Nemo miretur si cives romani religionem christianam appellent «superstitio– nem exitiabilem, amentiam furiosam, opinionem a scientiis et artibus alienam, homine graeco vez romano indignam» (23). 240. C) Media.-Agitur de doctrina propaganda. Exitus enim ha– beri posset, si: a) doctrina multitudinem alliceret; b) propagatores sint scientia, eloquentia, sociabilitate undequaque perfecti, atque in numero sufficienti; e) si media materialia, e. g. pecunia, vis armorum, ceteris suppositis. praesto essent. Jam age: a) Doctrina Crucifixi minime concupiscentias allicit, sed eisdem bellum exitiale declarat; b) propagatores a S. Paulo ita descri– buntur: «Quae stulta sunt mundi, elegit Deus» (I Cor 1, 27); e) apos– toli erant pauperrimi; d) armornm vis et leges et philosophiae exstite– runt quidem, sed praecise contra propagationem religionis christianae, Ergo diffusionis media humana fuerunt omnino insufficientia. 241. D) Emendatio moruro incredibilis.-Ex comparatione concep– tus et realitatis vitae paganae et christianae, influxus religionis chris– tianae luce clarius apparebit, si consideremus admirabilem transforma– tionem operatam. Cum agatur de re notissima, praecipua tantum testi– monia offerimus. Realitas pagana.-1.º) In genere. Sit S. PAuLus optimus testis. Loquitur ad gentes, ctuae inexcusabiles (23 ¡ Cfr. TACITUS, Annal., 15, 44; PLINIUS, Ep. ad, Traianum; MINv.r. FEL:r.&;,. Octavius, 11.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz