BCCCAP00000000000000000000546
EX PROPAGATIONE RELIGIONIS, th. 16, n. 238-239 225 Italiae, Gallia media et septentrionalis, Belgium, Germanía, Rhetia, Bri– tannia, Norica (20). 239. B) Obstacula.-1.º) Ex parte fundatoris. Hic fuit pauperrimus faber, Judaeus, id est, a gente «despectissima» oriundus (21), inter fa– cinerosos crucifixus (22). 2 º) Ex parte praedicatorurn. Etiam ii fuerunt Judaei ! Insuper fe– re omnes, piscatores, illitterati, timidi. PAULus, etsi litterarie excultus, er:.lt tamen integerrimus nationalista, consequenter exclusivista. 3.º) Ex parte doctrinae. Dogmata enim imponit altissima, mysteria rationi naturaliter impervia. Principia ethica, etiam absolute pro se– quentibus obligatoria, erant de facto naturaliter difficillirna et societa– ti maxime ocliosa, nam moribus vigentibus repugnabant; religio christia– na non tantum hos mores aperte contradicebat, sed etiam quasdam virtutes, profunde despectas, enixe commendabat: e. g. humilitatem, abnegati.onem, inimicorum dilectionem et castitatem perfectam aliaque hujusmodL Ex alia parte, cultus, non aliter ac doctrina, erat omnino exclusivis– ta, et ideo maxime sese opponebat ideis religiosis romanorum, praeser– tim imperatorum, qui non tantum summam auctoritatem religiosam repra1:sentabant (religio erat syncretistica), verum etiam cultum divi– num, ipsis a suis subditis tributum, non omnes abhorrebant. 4.º) Ex parte evangelizatormn. Evangelizandi erant judaei vel ethnici. Judaei, ideis messianísmi politici et nationalistici adeo imbuti erant ut mesianismus biblicus, spiritualis et universalis esset ab eorum mente omnino alienus, ita ut tum persona Christi tum ejus doctrina ipsis scandalum essent (I Cor 1, 23). Ethnici. Eorum mores depravati (cf. 241) certe non constituunt op– timam praeparationem ad doctrinam asceticam Crucifixi amplectendam: corruptio nempe erat profunda, inveterata, universalis. Ipsa gens hu– milis ac illitterata, quae ut videtur «evangelio pauperum» magis vicina esse deberet, practice tamen principiis traditionalibus libidini faventibus, tenaciter adhaerebat. Quidquid de religione christiana a suis sacerdoti– bus et philosophis audire potuit, erga illam religionem abjectionem tan– tum et odiositatem provocabat. (20) (21) (22) Ipse HAP.NACII, aliis verbis, optime documentorum conclusiones compen– diat, c;p. cit., c. 22. versionem latinmn nobis_ pracbet LERcuEI:, op. cit., p, 134-35: «Merite Patres s. 4 putaverunt, rellg10ne1n suam ntnis pre¡m– gatarn es.se , quam c¡uis caperc possit. 70 annis post fundatiouP1n prirnae Ecclesiae, ex pa,;ano-christianis compositae, Antiochiae in Syria, scribit Püni1E de propécgatior,e reJigionis christianae in Bithynia, longc distante..., jam time~1s, ne n-!igio haec ceteris religionfüus in ista pro,•incia pracva– leat. lterum post 70 an1ws disputatio de celebratione Paschatis supponit confoederationem ecclesiarum christianarum, quae ab urbe Luo;dunensi ad urbem Edesscn'.Jrurn extenditur et Romae centrmn habet. Iterum post 70 annos Decius dicit, se malle Homae adesse alium C:iesarem, quam eIJiscopum christianum; et 70 annis ultcrioribus nondum effluxis,, crux adnect;itur signis mrlitarfüus Homanisii. TAcrrus Hist. 5 8: «despectissima pars servientiumii. crcERO :' «NonÍ.erÍ ipr;um crucis absit non modo corpore civium romanorum, sed etiam a cogitatione, oculis, auribusll (Pro Rabiro, 5, 16). THEOL. FUNDAMENT.-17.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz