BCCCAP00000000000000000000546

EX PROPAGATIONE RELIGIONIS, th. 16, n. 237-238 223 Christiani reperiuntur ubique: inter graecos et barbaras (9). S. JUSTINUS (150-155): Neminem esse qui nos in Jesum per totum orbem terrarum credentes exterreat et in servitutem redigat, in promptu est... Sed quanto ma– gis magisque talia rtormenta] nobis infliguntur. eo plures alii per nomen Jesu fideles et pii fiunt (10). Ecclesia Christi magis dispersa est quam Synagoga: JUST!NUS: Nullum enirn omnino genus est sive barbarorum, sive graecorum, sive quolibet nomine appellentur... in quo non per nomen crucifixi .Tesu preces... fiant (11). IRENAEUS (ca. 140--ca. 202), Episcopus Lugdunensis, enumerat ecclesias Germaniae, Aegypti, Lybiae, Celtarum, Hispaniae: Sicut sol, creatura Dei, in universo mundo unus et idem est, sic et lu– men, praedicatio veritatis, ubique lucet, et illuminat omnes homines qui volunt ad cognitionem veritati~ venire .(12). Occasione controi1ersiae Paschatis (exeunte saec. II) congregantur sy– nodi provinciales in Gallia, Italia, Palaestina, Ponto, Asia (13). Testimonium ethnicum habemus apud PLINIUM. PLINIUS (ca. 111-113). In Bvthinia, ait: Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocan– tur in periculum et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est '.(14). TERTULLIANUS, adhuc cathoiicus, in suo opere Apologeticus (a. 197), stilo oratorio, scribit: Hesterni sumus et orbem jam et vestra omnia tmplevimus, urbes, in– sulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, palatium, senatum, forum: sola vobis relinquimus templa (15). 238. Saeculo III. Ipse TERTULLIANUS, in Adversus Judaeos (200-206) enumerat regiones, quorum moratores in Christum jam crediderant: Ge– tulorum varietates, Maurorum fines, Hispaniarum et Galliarum terminos, (9) 5. 6; Kch 151-153. (10) Dial. c11m Tryph., 110; MG 6, 729; R 144. (11) Ibid., 117, 9. (12) Adv. Haeres., 1, 102: MG 7.. 552; R 192. (13) EUSEBICJS, Hist. Eccl., 5, 23-25; Kch 91-101. (H) Ep. ad T'rajanum, 10. 96; Kch 28-30, (15) Ap0l., 37; ML 1, 462; n. 279.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz