BCCCAP00000000000000000000546
222 EX PROPAGATIONE RELIGIONIS, tl1. 16, n. 236-237 Jam tempore apostolico, ut locis supra citatis videri potest, nobiles et divites, et viri scientiis dediti, ubique religionem Crucifixi suscepe– runt (5). Attentionem revocare mihi liceat ad proceres et optimates gentis ro– manae, inter quos religio christiana sat penetraverat, nam de ejusdem diffusione apud pauperes et humiles quaestio est nimis clara; Jesus enim «ad evangelizandum pauperibus» missus fuerat, ejusque discipuli in hac re magistrum sequebantur. Jacob 2, 5 Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in flde et heredes regni, quod repromisit Deus dillgentibus se? Jam primo saeculo haec testimonia inveniuntur: Ait S. CLEMENS RoMANus, Papa, in ep. ad Corinthios (96-98): Paulus ... postquam mundum universum justitiam docuit... viris istis [Petra et Paulo]... magna electorum multitudo aggregata est, qui suppliciis multis et tormentis, propter zelum passi, exemplar opti– mum inter nos exstiterunt J6). Ex scriptoribus ethnicis unus audiatur TACITus (54-119), qui loquens de christianis qui sub Nerone passi sunt, ait: Igitur primum correpti, qui fatebantur, deinde, judicio eorum, muztitudo ingens, haud proinde in crimine incendii, quam odio humani gene– ris convicti sunt. Et pereuntibus addita ludibria, ut ferarum tergis contecti laniatu canum interierunt, multi crucibus adfixi aut flam– mae usti, aliique, ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis ure– rentur .(7). 237. Saeculo n.-Sententias compendiosas, sed valde expressivas, seligimus: In Ep. ad DIOGNETUM Iegimus: Ut autem simpliciter dicam, quod est in corpore anima, hoc sunt in mundo Christiani. Anima dispersa est per omnia corporis membra, et Christiani per mundi civitates .(8). (5) Alii etiarn rnominantur. Audiarnus c. SUET0NIUM TRANQUILLID.'I (ca. 75-160): «Cc,rnplures senatores, in lis a!iquot consulares, interemit [Dornitianus J, ex quibus Civicarn Ccrealern in ipso Asiae proconsulatu... Aciliurn [in] exsilio, quasi molitores rerum novarum» (Vita Domitiani (ca. 120), 10, 2; Kch 43). TACITUS (54-119) scripsit: ((Et Pomponia Graecina insign!s fernlna, A. Plautio, quern ovasse de Br!tannis rettuli, nupta ac suPerstitionis externae rea, rnariti judicio perrnissa» (Annales, 13. 32; Kch 32). Et Dro CAssrus rt ca. 230); «Eodern anno Dornitianus curo alias multas, turn vero Flaviurn Clernentern consulern, etsi is consobrinus e;us erat ac Flaviarn Dornitillarn, et ipsarn Dornitianl consanguinearn, uxorern habebat, marte affecit, illato arnbobus crimine impietatis in deos; quo crimine et plures alii, qui ad mores Judaeorurn aberraverant, darnnati sunt... Dorni– tilla tanturnrnodo in Pandateriam relegata est. Glabionern quoque, qui curo Trajano rnagistrurn gesserat, accusatum cum aliis..., interfici jussit» (Historia Romana, 67, 14; Kch 226). (6) MG 1, 217: R 11. (7) Annales, 15, c. 44; Kch 34. (8) 6, 1; MG 2, 1176; R 97.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz