BCCCAP00000000000000000000546

EX PROPAGATIONE RELIGIONIS, th. 16, n. 236 221 cae (17, 1-15) et Romae (28, 11-15). Conversiones, praesertim apud Gen– tes, quis numerare poterit? Sed et inter judaeos certe non pauci"ad üdem Christi conversi sunt, ut, ex verbis a Jacobo et senioribus jerosolymitanis cum exsultatione ad Paulum missis, colligere licet: Act. 21, 20 Vides, frater, quot millia .(3) sunt in judaeis, qui credide- runt . .. Diffusio ergo nurnerica et geographica in Actibus splendide patet. Confirrnatur ex Epistolis Petri et Pauli. Petrus anno 65 suam epistolam primam scripsit ad Ecclesias Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, Bithyniae (I Petr 1, 1). Paulus vero epistolas misit ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, ad Thessalonicenses, ad Titum in Creta. In epístola ad Romanos legimus: Rom 1, 8 Primum quidem gratias agimus Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis: quia fides vestra annuntiatur in universo mun– do (Ultima verba etiam in ep. ad Col 1, 16). In eadem epístola: Rom 15, 14 Cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos... 28 per vos proficiscar in Hispaniam. Diffusio socialis etiam his fontibus recensetur. In Insula Cypro, proconsul Sergius: Act 13, 12 Credidit, admirans super doctrina Domini. Thesalonicae, in synagoga, ox judaeis: Act 17, 4 Quidam... crediderunt... gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae. Athenis, in Areopago, Act 17, 34 Quidam vero viri adhaerentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et rnulier nomine Darnaris, et alii cum eis. Ad Philipenses salutationes mittit suo proprio nomine et eorum: Phil 4, 22 ... maxime autem qui de Caesaris Domo sunt. Rornanis commendat ut salutationes deferant multis, inter quos no– minantur Apelles (Rom 16, 10) et alii nobiles: Rom 16, 11 Salutate eos, qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodia– nem cognatum meum. Salutate eos, qui sunt ex Narcissi domo (4). (3) Graece p.~piaosc;: 10.000; etiam significat numerum indefinitum. (4) Alii nominantur... Qui vero eloquentia floruerunt, praeter DIONYSIUM Amw– PAGITAM et APOLL1Jl\I, c:ommemornri possunt JUSTINUS, ATHENAGORAS, ARISTI– DES, QUADRATUS, !RENAEUS, TERTULLIANUS, aliique multi.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz