BCCCAP00000000000000000000546

220 EX PROPAGATIONE RELIGIONIS, th. 16, n. 235-236 dum est. Jamvero Deus doctrinam falsam speciali modo adjuvare non potest. Ergo mirabilis propagatio christianae religionis ejusdem originem divinam comprobat. Probanda est majar per partes, exponendo: A) celerrimam diffusionem geographicam, socialem ac numericam; B) obstacula ex parte auctoris, praedicatorum, populorum evangelizandorum; C) media in se non suf– ficientia; D) emendationem morum incredibilem. Ex factorum expositione apparebit elementum in hac thesi funda– mentale, nempe, insufficientia causarum naturalium, proindeque neces– sitas causalitatis divinae. 236. A) Celerrima diffusio. Saeculo I. Fans primi ordinis invenietur in Actibus Apostolorum, in quibus narratur praedicatio Sancti Petri (cap. 1-12) et S. Pauli cap. 13- 28). De triplici diffusione haec habentur: Statim post Ascensionem: Act 1, 15 Exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul fere centum viginti). Die Pentecostes: Act 2, 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appo– sitae sunt in die illa animae circiter tria millia. Auditores erant: Act 2, 9 Parthi, et Medi. et Aelamitae, et qui habitabant Mesopotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum et Asiam. 10 Phrygiam et Pam– philiam, Aegyptum, et partes Lybiae, et advenae Romani. Prosequitur praedicatio apostolica. Ob numerosas conversiones Pe– trus et Joannes in custodiam ponuntur, nam: Act 4, 4 Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et fac– tus est numerus virorum quinque millia. lncrementum Ecclesiae mirabile consignatur: Act- 5, 12 Fer manus autem Apostolorum fiebant signa, et prodigia in plebe ... 14 Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum, ac mulierum. Antiochiae, non jam apud judaeos, sed proprie inter gentiles laborans: Act 11, 21 Multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. Paulus vero praedicat in Insula Cypro (13, 4-12), in Pamphylia et Pi– sidia (13, 13-52), in Lycaonia (14, 1-19), Philippis (16, 11-40), Thesaloni-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz