BCCCAP00000000000000000000546

EX PROPAGATIONE RELIGIONIS, th. 16, n. 233-235 2Hl Sed in praesenti prae oculis habendus est HARNACK, vir eruditus et in his rebus specializatus, qui, postquam omnia facta hujus temporis amplissime et methodo scientifica investigaverit, ea, praejudiciis Philo– sophicis obcaecatus, naturaliter explicavit. Religio monotheistica, juxta ipsum, qualis fuit religio amoris a Christo praedicata, magnopere at– tractiva erat sive pro rudibus sive pro intellectualibus, et quidem pro omnibus gentibus et nationibus. Haec igitur religio, ínter omnes alias religiones quae de se aptae erant, selecta est, et ideo haec prae aliis universalis evasit .(2). 234. Nota theologica.-Doctrina catholica. Puntes: Concilium Vaticanum. «Ad solam enim catholicam Ecclesiam ea pertinent omnia, quae ad evl– dentem fidei christianae credibilitatem tam multa et tam mira divi– nitus sunt disposita. Quin etiam Ecclesia per se ipsa [ergo indepen– denter a miraculis Christi, de quibus D 1790], ob suam nempe admi– rabilem propagationem, eximiam sanctitatem et inexhaustam in om– nibus bonis foecunditatem, ob catholicam unitatem invictamque stabilitatem magnum quoddam et perpetuum est motivum credibili– tatis et divinae suae legationis testimonium» (D 1794; cf. Encycl. Pn IX contra Hermesianos D 1G38). Aliqui in his verbis vident intentionem definiendi novum argumentum ex vita Ecclesiae deductum; sed omnes saltero doctrinam catholicam ut minimum admittere debent. Nota tamen verba evidenter reíerri ad totam Ecclesiae historiam, quae «admirabilem propagationem, eximiam sancti– tatem et inexhaustarn in omnibus bcnis joecunditatem, catholicam uni– tatem invictamque stabilitatem» includit. Proinde non agitur tantum de exordiis Ecclesiae. Quid nunc dicendum de singulis effectibus hujus vitae singillatim sumptis?-De his nihil umquam aliquid determinatum fuit ab Ecclesia in ordine ad censuram; attamen haec doctrina considerari potest tamquam «doctrina catholica» ex vi argumentorum quae in Ecclesia majoris mo– menti semper fuerunt. Thesis nostra constanter a Patribus adhibita fuit tamquam verum argumentum, ut decursu theseos luculenter apparebit. 235. Probatur. Argumentum generale.-Diffusio religionis christianae, qufüo geogra– phice, socialiter ac numerice celeriter extenditur, adversantibus innume– ris obstaculis ex parte fundatoris, praedicatorum, doctrinae, populi evan– gelizandi, adversariorum, mediis ex se omnino insufficientibus, morum– que incredibili emendatione, secundum leges historicas et sociales natu– raliter explicari nequit: causa enim proportionata deest. Ergo factum _historicum diffusionis doctrinae christianae causalitati divinae tribuen- (2) Die Mission und Ausbreit1lng des Christentums in den erstem drei Jarhun,. dertem, t. 2. l. 1, c. 4; cfr. t. I, l. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz