BCCCAP00000000000000000000546

EX CHARACTERE PERSONAL! CHRISTI, th. 15, n. 229-230 215 nostram conclusionem potius corroborant, uti in solutione difficultatum dicendum restat. 230. Objectiones.-Objectio l.ª: De bonitate intellectuali Jesu dubitari licet, nam, occasione festi scenopegiae, Jesus discipulis dixit: «vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo... quia meum tempus nondum impletum est» (Jo 8, 8); nunc autem Evangelista in vers. 10 addit: «ut autem ascenderunt fratres ejus, tune et ipse ascendit ad diem festum non maní/esto, sed quasi in occulto». Ergo Jesus veritatem non dixit, vel statim de suo consilio oblitus est. Ubinam ergo bonitas intellectualis? ltf'spondeo: Solutionem habes in ipsis verbis objectionis, nam ascendere noluit manifeste, id est cum pompa et comitatu, quia «meum tempus nondum ímpletum est» ideoque «quasi in occulto» solus ascendit. Objectio 2.a: Tamen, si revera esset Jesus hamo normalis, neque fículneae ma– ledbdsset, eo quod ipsa extra tempus fructum non habuerit (Me 11, 13; Mt 21, 19); neque, ira succensus, venditores templi ejecisset (Jo 2, 13; Mt 21, 12); neque dae– mones in multituclinem porcorum, cum magno possessoris damno, misisset (Mt 8, 32-33), neque automutilationem commendaret (Mt 19, 12; Mt 5, 29-31). Itespondeo: hace omnia, in alio homine, fuisse certe inexplicabilia et anormalia, non autem in Jesu qui Dominum naturae repraesentabat; omnes prorsus difficul– tates, ab adversariis congestae, prorsus evanescerent, si adversarii attenderent ad /inem supernaturalem a Christo intentum. Et revera, ut ad singula descendamus, maledictio ficulneae est parabola factt, vero miraculo confirmata; in ea repraesentatur synagoga. Ira Jesu, in ejectione mercatorum manifestata, optime cohaeret cum ejus cha– ractere messianico, nam ad ipsum spectabat gloriam et dignitatem Templi vindi– care; quapropter ira Jesu dicenda est sancta et vere digna. Ad exitium porcorum quod attinet, notare debes Christum esse Dominum om– nium rerum, titulo scilicet possessionis, onmium possessorum longe praecellenti. Praeterea, Jesus daemonibus permisit, non vero jussit intrare in parcos; si hoc exitium impedire debuisset, eo ipso dicere deberes Christum obligatum iri ad im– pediendas omnes calamitates et miserias Judaeorum illius temporis; quod tamen ne– me sanae mentís dicere umquam poterit. Objectio igitur forsitan aliquam vim haberet, si Christus fuisset anonymus qu!– dam; sed, ipsius messianitate jam probata, omnia harmonice cohaerent; unde ma– nifestationes ab adversariis congestae, potius nostram th¡,sim probant; aequilibrium ergo, de quo in thesi, intactum remanet. Objectio 3.ª: Sed anormalitas Jesu ab ipsis coaetaneis asseritur, immo ab ipsis Jesu propinquis, qui eum bene volebant: «Et cum audissent sui. exierunt tenere eum; dicebant enim: Quoniam in Jurare versus est: o[ 1:ap' anoü si.qov o,t 'E~son¡: extra se est (Mt 3, 21). Itespondeo: Quinam sunt propinqui illi, de quibus in textu?-Agitur vel de Na– zaretanis incredulis (Mt. 13, 53), vel de quibusdam cognatis Jesu, qui nondum intel– ligebant ejus missionem messianicam (Jo 7, 3, 5), vel de cognatis, qui, ut facilius eum eriperent e manibus inimicorum, hoc motivum, tamquan excusationem, ad– duxerunt. Uti vides, non una, sed diversae datae sunt hujus loci explicationes; quapropter difficultas prorsus evanescit (13). Objectio 4.ª: Saltem de heroica sanctitate Jesu loqui non licet, nam pharisaeos durissime et improperiis inauditis increpavit (Mt 23, 1-25) ; erga propinquos odium praedicavit (Le 14, 26); iis qui jam inebriati erant, vinum porrigit (Jo 2, 10); deficit igitur in casu sanctitas vulgaris, seu communis. (13) DIECKMANN, De Revel. Christiana..., n. 742-746, ubi multae expllcatlones dantur; cfr. etiam M. J. LAGRANGE, Evangile selon Saint Marc (París, 1928, ed. 5.a), p. 69 SQS,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz