BCCCAP00000000000000000000546
214 EX CHARACTERE PERSONAL! CHRISTI, th. 15, n. 228-229 3. Misericordiae. Mt 9, 36 Videns autem turbas, misertus est eis (Cf. Mt 15, 32; 20, 34; Me 1, 41; 6, 34). 4. Longanimitatis. Mt 23, 37 Jerusalem, Jerusalem, quae oecidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt: quoties volui congregare _filias tuos, quemad– modum gallina eongregat pullas suos sub alas, et noluisti? 5. Abstinentiae. Mt 3, 3 Et aceedens tentator dixit ei: Si filius Dei es, die ut lapides isti panes fiant. 4 Qui, respondens, dixit: Non in solo pane vivit horno, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Aequilibrium maxime ostenditur cum agitur de componendis virtuti– bus, contrariis inter se. In superioribus jam multa protulimus quae hic locum haberent. Quid plura? Tamen liceat nobi~ haec addere. Humilis et mansuetus. Mt 11, 29 Discite a me, quia mitis sum et humills carde. Mt 20, 28 Non venit ministrari, sed ministrare [Filius hom.J. Patiens. Semper illi est animi aequitas; n¡;c tarditas discipulorum et ignavia, nec acerbíssima Passio ejus animam perturbant. I Petr 2, 23 Qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur (Cf. Jo 15, 22 sqs.; Mt 16, 8-11; Le 9, 55-56). Ad mortem ducitur «tamquam agnus coram tondente, se» obmutes– cens, «sciens quia venit hora ejus» (Is 53, 7; Io 12 23, 27; 13, 1; 17, 1). Tamen est simul firmus et magnanimus: Pontificis ministro injuste percutienti, respondet: Jo 18, 23 Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Mt 5, 37 Sit autem sermo vester: est, est, non, non [haec verba rectitu– dinem indicant]. 229. Condusio: Tum affirmationes coa-etaneorum Jesu tum ejus– dem manifestationes sive intellectuales sive volitivae non tantum nobis ostendunt aciem ac penetrationem harum facultatum spiritualium et ejusdem bonitatem suprahumanam, verum etiam hominem perfecto ae– quilibrio ditatum. Adversarii tamen adhuc insistunt dicendo adesse documenta non pan– ca quibus contrarium facile probatur. Sed documenta, ab ipsis anata,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz