BCCCAP00000000000000000000546
EX CHARACTERE PERSONAL! CHRISTI, th. 15, n. 227-228 213 Jo 4, 34 Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, Jo 5, 30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico: et judicium meum justum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui misit me (Cf. Jo 17, per totum). Jo 8, 29 Ego, quae placita sunt ei, facio semper, Jo 6, 38 Descendí de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed volun– tatem ejus, qui misit me, Mt 26, 39 Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumta– men non sicut ego volo, sed sicut tu, Phil 2, 8 Humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis, Erga homines. Ut paradigma dilectionis fraternae se praebet: Jo 15, 12 Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. 13 Majorem hac dilectionem nema habet, ut animam suam po– nat quis pro amicis suis, Exemplumque in sua persona eloquentissimum dedit: Jo 13, 1 Sciens Jesus quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dile– xit eos. In signum dilectionis, mysterium amoris eucharisticum instituit (Mt 26, 26-22; I Cor 11, 24) atque voluntarie Passioni et morti se tradidit (Jo 18, 4-9); I Petr 2, 23; Gal 2, 20; Ephes 5, 2; Rom 4, 25). Vita igitur Jesu sic complecti potest: Pertransiit benefaciendo et sa– nando mentes et corda hominum, doctrina, exemplo, redemptione, gratia. ,Ture igitur affirmare liquet eum íuisse revera omnium virtutum exem– plar. Hoc utimum quibusdam exemplis declarandum restat. 228. Exemplar omnium virtutum. l. Relígionis Jo 2, 17 Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum erat: Zelus domus tuae com~dit me [in contextu purgationis templi]. 2. Mansuetudínis. Mt 11, 29 Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis cprde. Judae autem traditori dicit: Mt 26, 50 Amice, ad quid venisti?
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz