BCCCAP00000000000000000000546
212 EX CHARACTERE PERSONAL! CHRISTI, th. 15, n. 227 Pilatus, judex neutralis, in fine investigationis declarat: Le 23, 4 Nihil inve.lio causae in hoc homine... 13 Convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe, 14 dixit ad illos: obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego, coram vobis interrogans, nullam causam inveni in twmine isto ex his, in quibus eum accusatis. 15 Sed neque Herodes: nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est. Judas, traditor, bene Jesum noverat; tamen dicit: Mt 27, 4 Peccavi, tradens sanguinem justum. 2.") Amici. Petrus iterum atque iterum die Pentecostes fortiter declarat: Act. 3, .14 Vos autem sanctum et justmn negastis. I Petr 2, 22 Qui peccatum non fecit, non inventus est dolus in ore ejus (I Petr 1, 19; 3, 18). Paulus, Christi admirabilem sanctitatem continuo extollit: 2 Cor 5, 21 Eum, qui non noverat peccatmn, pro nobis peccatum fecit [Deus], ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. Hebr 4, 15 Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infir– mitatibus nostris, tentatum autem per omnia per similitudinem abs– que peccato. Hebr 7, 26 Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus. Joannes. I Jo 3, 5 Et scitis quia ille [Jesus] apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. Concordat cum testimonio ipsius Jesus, qui, cum esset humilitatis s21eculum ac proinde veritatis sincere amator, sic publice conscientiam de se ipso aperit: Jo 8, 48 Quis ex vobis arguet me de peccato? Fundamentum. Fundamentum in caritate pefecta erga Deum et ho– mines quaerendum erit. Maximum mandatum (Mt 22, 36-40) primo exer– cnit, postea docuit. Caritas erga Demn. Voluntas ejus cum voluntate Patris confunditur. Ita saepissime, praesertim in Evangelio Joannis:
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz