BCCCAP00000000000000000000546

EX CHARACTERE PERSONAL! CHRISTI, th. 15, n. 226-227 211 226. 3. l\fodum quo docuit.-Methodus docendi egregie statum mentis manifestat: merito speculum animae stilus dicitur. Jamvero, ut ex locis citatis et citandis elucebit (Evangelia legantur), Jesus, «a fuco eloquentiae et cabbalistica rabbinorum exegesi abhorrens, utitur verbís popularibus et familiaribus. Sententias profert tam breves quam perspi– cuas, quae menti aeque ac memoriae occurrunt ita, ut hodie quoque sint omnium populorum proverbium. Innumeris exemplis sensibilibus et vul– garibus discipulos evehit ad insensibilia et supernaturalia capienda. Nulla sane litterarum monumenta luciditate et simplicitate Evangelium aequant» (11). Demum, veritates ornat similitudinibus amoenis, quae captui omnium sint accommodatae. «Una est omnium laus parabolarum Domini in uni– verso mundo. Mores hominum et gustus mutabuntur, parabolae et simi– litudines Domini a corde et ore hominum numquam recedent» (12). Conclusio: Quamvis intellectus Jesu iisdem legibus psychologicis sub– jectus fuisset ac noster intellectus, tamen confitearis necesse est intellec– tum Jesu ad ipsum culmen perfectionis intellectualis in omnibus atti– gisse; et hoc dicere debebis sive aciem penetrationis consideres, sive ad claritatem expositionis attendas, sive ad pulchritudinem narrationis sive denique ad sapientiae plenitudinem; lux intellectualis Christi effulget velut sol inter stellas; vere dicendum est cum Apostolo Paulo orones the– sauros scientiae et sapientiae esse in eo absconditos; quo fit ut non tantum in ipso nullum appareat vestigium anormalitatis, sed potius har– monicum et mirabile totius personae aequilibrium. Ad hoc autem harmonicum aequilibrium assequendum, praesto ei fue– runt aliae facultates, nempe imaginatio vivida et sentimentum subtile, quibus facile pervenitur tum ad formas pulchras dicendi inveniendas tum denique ad intima cordis et animi suaviter simulque intense exprimen– da; quod certe non parvam difficultatem affert iis qui pulchritudinem aestheticam colunt in ordine ad explicandam earum mutuam dependen– tiam respectu habito tum ad intellectum tum ad ipsius voluntatem. 227. II. Manifestationes volitivae et morales.-Christus in sua fa– cultate intellectiva signa dedit scientiae vere mirabilis; jure igitur voca– ri potest portentum sapientiae. Nunc autem, quomodo Christus harre scientiam in praxim deduxe– rit? Quasnam manifestationes volitivas et morales fontes nobis prae– beant? Ut mos est in nostra methodo, pedetentim documenta sequemur. Quid sentiat coaetanei. l.º) Inimici. Mt 26, 59 Principes autem sacerdotum, et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: 60 et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. (11) FELDER, Apoloyetica..., vol. I, p. 172. {12) LERCHER-SCHLAGENHAUFEN (1945), p. 103.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz