BCCCAP00000000000000000000546

210 EX CHARACTERE PERSONAL CHRISTI, th. 15, n. 224-225 Mt 5, 43 Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio ha– bebis inimicum tuum. 44 Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos: 45 ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est: qui solem suum oriri facit super bonos et malos: et pluit super jus– tos et injustos. 46 Si enim diligitis eos, qui vos diligunt, quam mer– cedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? ... 48 Estate ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est..(Cf. Me 11, 25 ss.; Mt G, 14-15). In Le 10, 30-37, legas parabolam boni Samaritani. Mt 22, 35 Et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: 36 Magíster, quod est mandatum magnum in lege? 37 Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. 38 Hoc est maximum, et primum mandatum. 39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut. teipsum. 40 In his duobus mandatis universa lex pendet, et Prophe– tae .(Cf. Me 12, 28-31). Compendium doctrinae circa dilectionem Dei et proximi, splendide et accurate invenietur in oratione dominica, quae a nobis numquam eri1) satis degustata (Mt 6, 9-12). 225. 2. Doctrinam de rebus mundanis.-Etsi magisterii ,Jesu finali– tas, nullo pacto fuisset communicatio scientiae circa res mundanas, ta– men de facto mundus aspectabilis intime cum Deo creatore nectitur. Opera enim artis de artifice loquuntur, atque, in nostro casu, in ipsum ducere debent: non sunt enim diligenda in se ipsis propter voluptatem, quam afferunt: sunt etenim media, non finis. Conceptus Christi de va– lore intrinseco rerum mundanarum his verbis exprimitur: Mt 16, 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Tamen quod visibilia hujus mundi ad elevationem mentis inservire possint, deducitur ex modo penetrandi ac exponendi naturae pulchritu– dinem: Mt 6, 28 Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. 29 Dico auten vobis, quoniam nec Saloman, in omni gloria sua, coopertus est sicut unum ex istis. Suo procedendi modo, nec corporis oblectamenta nec nitorem vitae quotidianae respuit: memineris alabastri unguenti a Magdalena adhibiti. Jesus prefecto, ea, quae mulier peccatrix egerat, laudat, et conqueritur de modo se gerendi Simonis: «aquam pedibus meis non dedisti... » (Le 7. 36-50), neque familiaritatem sic dictam civilem seu urbanam despicit, ut in nuptiis Canae Galilaeae splendet (Jo 2, I sqs.).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz