BCCCAP00000000000000000000546

EX CHARACTERE PERSONAL! CHRISTI, th. 15, n. 224 209 Deut 32, 6 Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et curavit te? Ps 24, 6 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quae a saeculo sunt. 7 Delicta juventutis meae, et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu: propter bonitatem tuam, Domine. 9 Diriget mansuetos in judi– cio: docebit mites vias suas. 10 Universae viae Domini, misericordia et veritas ... . (Cf. Sap 14, 3-4; Eccli 23, 1). Ps 102, 13 Quomodo rniseretur pater filiorum, misertus est Dominus :t;i– mentibus se; 14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum. Is _l, 2 Filias enutrivi, et exaltavi: ipsi autem spreverunt me. Vox «filius» in V. T. certe occurrit, sed calor familiaris, intimitas effu– siva, quae in N. Testamento invenitur, omnino desiderantur. En V. Tes– tamenti tonus generalis: in ipso dominium Dei, attributa Omnipoten– tiae, justitiae, severitatis, magnificantur. Ipsi rabbini, tempore Christi,, suo magisterio, ideam Dei inaccessibilis inculcabant. En, e contra, verba, vere lurida et amabilia quae procedere videntur non ex ore, sed ex corde ipsius Christi. Deus est vere Pater, benignitate ac misericordia plenus. Jo 16, 27 Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. Mt 6, 8 Scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum... 26 Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in harrea: et Pater vester caelestis pascit illa. Non– ne vos magis pluris estis illis? ... 29 Si autem foenum agri, quod hodie est, et eras in clibanum mittitur, Deus sic vestit: quanto magis vos mo– dicae fidei? ... 32 Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis (Cf. Le 12, 22-30). Mt 7, 7 Petite, et dabitur vobis: quaerite, et invenietis: pulsate, et ape– rietur vobis. 8 Omnis enim qui petit, accipit: et qui quaerit, invenit: et pulsanti aperietur... 11 Si ergo vos, cum sitis malí, nostis bona data dare filiis vestris: quanto rnagis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se? (Cf. Le 11, 9-13). Ideam filiationis discipulus praedilectus sic vertit: I Jo 3, 1 Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomi– nemur et simus. 2 Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum appa– ruit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes el eri– mus: quoniam videbimus eum sicuti est. E.r; hac doctrina dilectio erga proximos derivatur. Quantum doctrina Christi differat a doctrina V. Vestamenti, sicut Magistri Israel eam explanabant, sequentibus patebit: THEOL, FUNDAMENT.-16.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz