BCCCAP00000000000000000000546
208 EX CHARACTERE PERSONALI CHRISTI, th. 15, n. 224 Seriem sat longam factorum et testimoniorum exhibemus: 22-1. l. IHanifestationes intellectivae.-Videamus: l.º) quid de ejus– dem scientia coaetanei senserint; 2.º) fundamenta hujus opinionis, nem– pe veritates quas docuit, et 3.º) modum quo docuerit. l.º) Coaetaneorum opinio. Jesus, duodennis, in templo audit et in– terrogat doctores. Le 2, 41 Stupebant omnes, qui eum audiebant, super prudentia et res– ponsis ejus In Synagoga nazarethana surrexit legere Librum Isaiae prophetae (Is 61, 1, 2). Et cum illum plicuisset, scdit, explicationemque initiavit. Oculi erant in eum intenti. Relatio clauditur: Le 4, 22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gra– tiae, quae procedebant de ore ipsius. Me 6, 2 Multi audientes adrnirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde lrnic haec omnia? et quae est sapientia, quae data est illi? Admirabili sermoni montano evangelista his verbis finem imponit: Mt 7, 28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba haec, admira– bantur turbae super doctrina ejus. 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum, et Pharisaei. Jesus secreto Jerosolymam venit et ín templo docet: Jo 7, 15 Et mirabantur judaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Jcsus alta et fortia docet. Pharisaei mittunt ministros, ut aprehen– d:mt eum. Sed, illo audito: Jo 7, 45 Venerunt ergo ministri ad Pontífices et Pharisaeos, et dixerunt illi: Quare non adduxistis illum? 46 Responderunt ministri: num– quam sic locutus est horno, sicut hic hamo. Ex his testimoniis, conceptus coaetaneorum singularis de scientia Jesu sine dubio apparet. Videamus talis judicii fundamentum. 2.º) Fundamentum hujus admirationis invenitur, sicut testes jam supra confessi sunt, in veritatibus quas docuit: nempe de Deo, de ho– mine, de mundo. l. Doctrinam de paternitate divina. D-eus, Pater; nosque filii ejus per adcptionem; en doctrina princeps Evangelii Jesu, per apostolos bene assi-• milata posterisque transmissa. Novam esse hanc doctrinam dici nequit, siquidem in V. Testamento jam cognita erat.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz