BCCCAP00000000000000000000546

EX CHARACTERE PERSONAL! CHRISTI, th. 15, n. 221-223 207 experientia sequitur; ejus praedicatío nihil aliud significat. Miracula aliaque huju,~modi quae in evangeliis narrantur, non pertinent ad Chris– tum historicum, sed potius ad Christum fidei; concedendum quidem est Jesum de proxima parousia, seu de fine mundi, persuasum fuisse, sed nullum alium errorem ei adscribere possumus. Ita HARNACK, H. ÜLTZ– l'>IANN, B. WEISS, PFLEIDERER _(9). 222. Nota theologica: Salt€m theologice certa. Ha1;c nota theologica declaratione indiget; affirmatur in thesi Jesum Christum non fuisse nec deceptorem nec deceptum; hae propositiones, uti ex testimoniis statim afferendis constabit, continentur in revelatio– ne; et Ecclesia, suo magisterio ordinario, constanter docuit et hanc doctrinam revelatam nobis tradidit. Proinde, propositiones dici debent de fide divina et catholica. Sed scopus nostrae theseos est alius, scilicet ex charactere intellec– tuali et morali Christi demonstrare ejusdem messianitatem. Nihil, sal– tem aperte, de tali criterio (10) Ecclesia declaravit, quantum nos sci– mus. Tamen thesis eruitur ex praemissa revelata et ex principio ratio– nali in experientia fundato; ergo optime affirmari potest hanc thesim esse saltem conclusionem theologicam. 223. Probatur.-Si Jesus affirmat se esse Legatum divinurn, ab om– nibus peremptorie ut talem admittendum, et ejusdem facultates tum in– tellectivae tum volitivac seu morales perfecto aequilibrio gaudent, testi– monium ejus non potest non esse verum. Atqui ita est. Ergo. Majar.: Repugnat enim quod ille, qui his facultatibus perfecte aequi– libratis gaudcat, errorem patiatur in re fundamentali; sic simplex opera– rius, humili origine oriundus, facultatibus normalibus fruens, credere et dicere numquam poterit se esse imperatorem. Jamvero dignitas Messiae infinite superat dignitatem regiam; ergo in re tanti momenti horno rec– tus ac prudens se ipsum decipere non potest. Et ratio evidens esse vide– tur, nam se ipsum tamqmtm Messiam declarare idem est ac dicere: Ego smn ille qui in Vetere Testamento fuit saepe praenuntiatus; mea doctri– na non est mea, sed ejus qui misit me; qui eam non receperit, salvus esse non poterit; ego sum via, veritas et vita, mihique data est omnis potestas in caelo et in terra; ego sum Mediator Dei et hominum, et quidem omnium Redemptor... Non negamus deceptiones et illusiones esse possibiles in rebus mino– ris momenti, etiam in viris qui sana mente et eximia moderatione gan– dent, sed in re tanti momenti, ut in nostro casu, illusiones et deceptio– nes concipi non possunt. 11:linor.: Quod Christus dixerit se esse Legatum divinum, ab omnibus ut talem admittendum, abunde jam probavimus in superioribus. Nunc ostendemus perfectum aequilibrium suarum facultatum, immo et porten– tosas manifestationes tum intellectus tum voluntatis. (9) (10) Cfr. NICOLAS, op. cit., p. 284-289. sunt qui Eccleslae declarationem videant in D 1836; tamen huj us loe! seo– pus erat H. Prmtlflcis magisterium infalllbile, ac nonnisi per transennam tangi nobis videtur doctrina Cbristi.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz