BCCCAP00000000000000000000546
206 EX CHARACTERE PERSONALI CHRISTI, th. 15, n. 221 221. Adversarii.-Sunt illi qui dicunt aut Christum deceptum fuis– se, aut deceptorem. a) Quod Christus fuerit decevtor. Notum est Judaeos sive contem– poraneos Jesu, odio obcaecatos, contra Jesum calumnias nefandas pro– tulisse (Mt 9, 34; 12, 24); scimus etiam theoriam fraudis, a REIMARO propositam, easdem ac similes vesanias de Jesu somniasse; tamen, saeculo abhinc elapso, nema sincere propugnare videtur Christum fuis– se deceptorem. Sunt tamen aliqui Rationalistae, ut RENAN, qui loquun– tur de impostare bono; Jesus enim--juxta ipsos-bene sciebat quod multa, quae ei fervor popularis attribuebat, non essent vera; sed quia inde bonum spirituale ipsi populo venturum praevidebat, in sua credu– litate eos reliquit, immo et ipse Jesus id omne quod in cognitionem et gloriam Patris redundare poterat, non parum fovebat (2). b) Quod vero fuerit decevtus, diversae scholae propugnant, inter quas adnumerare debemus scholam psychiatricam et scholam psycho– paticam, scholam denique liberalem et modernistam. 1. 0 ) Schola psychiatrica. Evangelia multa facta consignant quae ve ram anomaliam psychicam in Christo denuntiant; sic e. g. Jesus modo violentissimo venditores e templo eirpulit :(Jo 2, 13; Mt 21, 12 et loe. paral.J; haec actio ex furore processit; ficulneae infructuosac maledi– xit (Me 11, 13; Mt 21, 19) et daemones in porcos misit (Mt 8, 32-33), quod est pcrsonac insanientis; automutilationem discipulis imposuit (Mt 19, 12; Mt 5, 29-31); in propinquos odium commendavit (Le 14, 26); pharisaeos durissime increpavit (Mt 23, 1-33); tota praedicatio Jesu ad exaltationem tou EGO reducitur; hinc Jesus secundum regulas psychia– tricas examinandus est. Examen vero has sequentes conclusiones per– mittit: Jesus fuit epilevticus, ita E. RAMUSSEN-ROTHENBURG .(3) vel paranoi– cus, ita BINET-SANGLÉ (4); vel insanus, propter morbidam sui aestimatio– nem, ita de L00STEN ,(5). 2. 0 ) Schola psychopatica. Juxta hanc scholam, fontes nobls exhibent Jesum, tamquam hallucinatum ac exstatice exaltatum; procedit a pro– genitoribus hallucinatis, nam Maria somniat quando dicit se Angelum vidisse aut de Spiritu Sancto concepisse; et ipse Josepll est visionarius; Jesus visiones patitur in baptismate, in tentatione, in transüguratione et in agonia; praeterea, loca solitaria quaerit, matrimonium abhorret, Io– quitur de doctrina supernaturali ab ipso tradita, denique tamquam Messiam se exhibet; haec omnia aliaque hujusmodi vel fanatismum redo– lent .(JoH. WEISS) (6), vel hallucinatmn produnt (O. OLTZMANN) (7), J. BAUMANN (8). 3. 0 ) Schola liberalis et modernistica. Juxta hanc scholam, neutrum dici debet de Jesu; non enim fuit deceptor nec insanus deceptus; fon– tes sic eum describunt: a pueritia Deum ut Patrem coluit; nemo habuit, suo tempore, tam profundam ac vividam cognitionem et experientiam Dei; fuit naturaliter bonus et misericors, et nihil aliud sibi proposuit nisi suis connationalibus communicare illam felicitatem quae ex Dei (2) Apud NICOLAS, La dirinité de Jésus Ghrist, p. 299-304, sqs. (3) Jesus (Leipzig, 1905; versio germanica ex lingua danica). (4) La folie de Jésus (París, 1908-1910), 2 vols. (5) Jes1Ls Ghristue -uom Stand¡mnkt des Psychiaters (Bamberg, 1905). (6) Die Predigt Iesu -uom Reiche Gottes (Gottingen, 1900). (7) War Jesus Ekstatiker (Tübingen-Leipzig, 1903). (8) Die Gemusart Jesu... (Leipzig, 1908).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz