BCCCAP00000000000000000000546
DE PARTE POTIORI MESSIANITATIS CHRISTI, th. 14, n. 217-218 203 dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti fa– cienti fructus ejus. 44 Et qui ceciderit super lapidem istum, confrin– getur · super quem vero ceciderit, conteret eum. 45 Et cum audissent principes sacerdotum Et Pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret (Cf. 12, 38-43).) Ergo plane nobis constat de fine missionis Christi: Messias in mun– dum pervenit tamquan ,:magister» «a Deo» missus; «mea igitur doctri– na-ait Jesus-non est mea» (Jo 3, 2; Jo 7, 16), sed mittentis (Jo 8, 26; Jo 12, 49). Sub poena damnationis aeternae omnes et singuli homines omnium– que temporum illam doctrinam acceptare tenentur (Me 16, 15-16). Proinde revelationis publicae existentia probata censeri potest. 218. Objectio: Universalitas ab ipso Christo excludi videtur, nam mulieri Ca– nanaeae, seu extrnneae, miraculum petEnti, ita respondet ipse Christus: «Non sum Inissus nisi ad oves, quac pcricrunt domus Israel» (Mt 15, 24). Respondco: Legatur contextus! Utique, Jesus probare intendit fidem hujus mu– lieris, sed tandein petitioni acquiescit: ({Sanata est filia ejUSl> (v. 2B). Ceterum, modus agendi Christi minime contradicit nostrae thesi, nam ejus prae– dicatio ad populum judaicum directa fuit; aliquae exceptiones, e. g. sanatio filii centurionis (Mt 8, 5), peregrinatio per Samariam (Jo 4) etc., regulam confirmant. Doctrina tamen regni universalis, uti ex thesi constat, ex manifesta voluntate Le– gati divini, acl omnes gentes sine ulla exceptione destinatur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz