BCCCAP00000000000000000000546

202 DE PARTE POTIORI MESSIANITATIS CHRISTI, th. 14, 216-217 doctorale splendide ostenditur, nam docet «sicut potestatem habens~ (Ivlt 7, 29). Adversarii quoque, duce HARNACK, egregie errant circa contentum doctrinale, in quo nihil novi secundum ipsos inveniretur. Tamen mysteria altissima de Trinitate, de Incarnatione, de Prae– sentia reali, de humana transform2tione per gratiam, etc., feliciter Christi doctrinae tribuere debemus. De transmissione Missionis Magistri ad suos successores, Petrum et ceteros apostolos, in tractatu de Ecclesia diserte sermonem faciemus. Pars 2.ª: Haec doctrina omnibus hominibus imponitur sub poena damnatio– nis aeternae. 217. doctrina est praeceptiva.-Ita sufficienti claritate ap- paret in testimonio Joannis (12, 4'1-50) supra citato, impliciteque in praecedentibus. Est omnibus praeceptiva: Mt 28, 19 Euntes ergo, docete omnes gentes... 20 docentes eos servare omnia quaecurnque mandavi 11obis. Me 16, 15 Euntes in rnundurn universurn, praedicate Evangelium omnf creaturae. 16 Qui crediderit... salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Ergo doctrina integra, onmibus hominibus, peremptorie, ex voluntate Christi, praedicanda atque imponenda est, et quidem usque ad consum– mationem saeculi. Praedicatoribus Evangelii erit efficax Christi assistentia: Mt 28, 20 Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consumma– tionem saeculi. Universalitas vel affirmatur vel supponitur etiam aliis locis: Le 2:1, 45 Sic oportebat Christum... 47 ... praedicari... in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. Act 1, 8 Accipietis virtutem supervrnientis Spiritus Sancti in vos, et eriti:; rnihi testes in Jerusalem et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultinrnrn terrae. Cum agitur de Magdalena (Mt 26, 13; Me 14, 8) et de excidio Jero– .solymitano, supponitur etiam universalitas praedicationis Evangelil (cfr. n. 183, obj. 3). Utique, Evangelium, sicut in Matthaeo videri potest, judaeis prae-, sertim destinatum fuit; sed quia destinatarii illud rejecissent, ad gen– tes annuntiatum est. Audiamus Christum, parabolam agricolarum ex– planantem: Mt 21, 42 Numquam Iegistis in Scripturis: Lapidem, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli (Ps 117, 22) ... 43 Ideo

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz