BCCCAP00000000000000000000546
200 DE PARTE POTIORI MESSIANITATIS CHRISTI, th. 14, n. 214-216 fuisse pro omnibus hominibus obligatoriam et universalem; attamen, aliquas ideas religiosas divulgavit omnino aptas ad provocandum co .. 1- ceptum universalitatis religiosae, et postea, praeter intentionem Chrb– ti, sed ob influxum suae doctrinae, universalismus decretus est. Quid dicat HARNACK de textibus explicitis in nostra probatione sta– tim afferendis, nimis obvium est: illi textus non sunt authentici. Multi tamen Rationalistae ultra concedunt doctrinam Christi esse objective universalem, non vero subjective, nam Christus de hac re numquam cogitasset. Modernistae consonant. Ajunt enim: «Christus determinatum doctri– nae corpus omnibus temporibus cunctisque hominibus applicabile non docuit, sed potius inchoavit motum quemdam religiosum diversis tem– poribus ac locis adaptatum vel adaptandum» (D 2059); cf. etiam D 2077, 2088, 2094. Breviter doctrinam modernisticam exposuimus n. 140. Adversantur etiam indifferentistae: notionem et damnationem invé– nies in D 1613-1618, 1715-1818. 215. Nota theologica.--Quoad duas partes: De fide divina et ca– tholica. Fontes: l. Continuo in magisterio ordinario Ecclesiae doctrina theseos do– cetur. 2. Secunda pars his verbis C. Tridentini continetur: <<S. q. d., Christum Jesum a Deo hominibus datum fuisse ut redemp– torem, cui fidant, non etiam ut legislatorem, cui obediant: A. S. (D 831). 3. Encycl. «Quas primas» (D 2194-97) indifferentismum et moder– nismum damnat. De indifferentismo, cf. etiam D 16,11-48; 1677-73; 1715-18; 1779; 1810; 2052 Cf. praeterea Mit brennender Sorge (AAS '.29 ( 1937) 150. Pars 1.a: lUessianitas Jesu includit tamquam partem principalem suae mis– sionis, doctrinam ab Ipso praedicatam. 216. Probatur.-Exspectationem messianicam, quae multos coaeta– neos valde praeoccupabat, Samaritana his verbis clare exprimit: Jo 4, 25: Cum ergo venerit ille [Messias], nobis annuntiabit omnia. Magíster vocatur, et ita se ipsum vocat Christus. Audiatur Nico– demus: Jo 3, 2: Rabbi, scimus quia a Deo venisti, magister; nema enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Et Jesus: Jo 3, 11: Quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz