BCCCAP00000000000000000000546

THESIS 14.ª: Messianitas Jesu includit, tamquam partem principalem suae missionis, factum revelationis seu doctrinam ab Ipso praedica– tam (I), quae sub poena damnationis aeternae omnibus homi– nibus imponitur (II). 213. Connexio materiae.-Jam ex superioribus satis constat Chris– tum affirmasse se esse Messiam, seu Legatum divinum, et hanc suam affirmationem argumentis omnino probativis demonstrasse. Nunc au– tem, Legatus non agit nec loquitur nomine proprio, sed nomine et auc– toritate illius qui illum misit; si ita est, legitime concludere debemus revelationem christianam ab omnibus amplectendam fore. In tractatu de Revelatione christiana, materia ita frequenter dispo– nitur, ut praedicta conclusio erui possit; nos tamen in praesenti thesi expressius indicare intendimus nexum existentem inter affirmationem messianitatis Christi et doctrinam ab ipso revelatam, ita ut clare appa– reat objectum praecipuum missionis Christi fuisse communicationem doctrinae divinae, quae ab onmibus sub poena damnationis aeternae acceptari debeat; hinc clarius patebit Christum esse Legatum divinum in ordine ad revelationem divinam nobis afferendam. Sed praeter hanc rationem ordinis methodologici, adest et alia ratio ordinis practici, nam intendimus in praesenti specialem adversariorum theoriam refutare. 214. Adversarii primae partis.-Sunt HARNACK et Modernistae. Juxta HARNACK, Christus nec accepit a Deo nec nobis communicavit novam revelationem divinam; ipse tamen, ex constanti et rationali me– ditatione, vividam conscirntiam habuit de rebus divinis; sub influxu harum idearum, voluit actus suae vitae cum aliis communicare, quo fac– tum est ut tum verba ipsius tum ejus vita sancta ad considerationem divinarum rerum non parum inservirent _( 1). Modernistae, idem sentiunt, sicut videri potest in D 2059. Adversarii secundae partis.-Hanc secundam partem negat etiam ipse HiiRNACK, et quidem logice, in notissimo libro De Missione et ex~ pansione Christianismi: Christus numquam cogitavit suam doctrinam (1) Lehrbuch der Doamengeschichte (Tübingen, 1909-1910. ed. 4.•). T. I: Die voraussetzungen dPr Dogmengeschichte, § 3, n. 2. p. 48.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz