BCCCAP00000000000000000000546
PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 211-212 197 cae, tune dicendum est tales visiones implicare divinam interventio– nem, quae, tamquam effectum, producerent errorem fundamentalem 8-C invincibilem in maxima parte generis humani, et quidem per saecu'.a duraturum; quod evidenter repugnat. Praeterea, illi qui de resurrectione corporali Christi scripserunt, op– time distinguunt inter visiones, si ita placet, mysticas, quibus ipsi frue– bantur (11), et apparitiones Christi corporeas (12). Nihil omnino dicendum est de thcoria corporis pneumatici et ecto– plasmatici, modo spiritistico excogitata. Ad aliam philosophiam et rno– dum novum mundum concipiendi pertinet. Ex hac igitur diversarum theoriarurn refutatione facile sequitur quod illi aclversarii qui a priori et nullo fundamento historico historicita– tem fontium negant, majori curn logica et sinceritate procedant; ad– missa tamen fontium historicitate, jam facturn resurrectionis nullum offert dubium, et ideo, ipsa etiam Logica cornpellente, necessario ad– mittendurn est. Exhinc recte inferes quarn merito Strauss dicere potuisset resurrec– tionem Christi esse «centrum centrorum Let] cor christianismi»; exis– timavit ipse posse contrarium probare, sed incassum pervenit; Chris– tus enim resuscitatus usque modo fidem illuminavit universi mundi. et rnille millia hominum in Ipsurn crediderunt; tu ipse, benevole lector, lumen accipias a Christo, nam Christus lumen afferet usque ad con– summationem saeculi omnibus christifidelibus in Ipsum credituris. Hoc autern lumen non tantum mentem illuminat, sed etiarn cor inflammat et spem erigit in vitarn aeternam. 21:~. Obj{•etiones.-Ohjectio Lrr: Mors Christi non ita evidens est, nam ipse Pi– latus miratur Christum revera mortuum fuisse (Me 15, 44). Respondeo: Verum est quod, juxta Evangelistam, Pilatus miratus fuerit, sed statim in ipsis Evangeliis indicantur rationes dubitationis: influxus videlicet visionis, forte remorsus conscientiae, obscuritas solis, etc. Haec omnia persuasionem porten– tosae liberationis a cruce in mente Pilati creare potuerunt; Me. 15, 44; «Miraliatur si jarn o/Jiissct. Et accersito ccnturione, interrogavit si jam mortuus essct». Pilatus igitur, revera convictus de marte Jesu, discipulis permisit reponere corpus Jesu in sepulcro. Ohjectio 2. 0 : Ipsi Apostoli de resurrectione Christi dubitarunt, nam dicit Mat– thaeus: «Et videntes eU?n, adoraverunt; quidam autem duliitavcrunt» (Mt 28, 17). Respondeo: Sensus possibilis iste est: «Adoraverunt eum illi, qui prius nihilo– minus du/Jitaverantl>; nam in loco parallelo (Me 16, 14-15) Jesus eos increpat prop– ter praecedcntcm incredulitatem. Sed forsitan solutio lmjus loci invenitur in vers. 18: «Et accedens, Jesus locutus est eis .. . »; dubitatio igitur oriri potuit ex visione Jesu a longinquo. (11) Ita dicitnr de Petro: «Cecidit super eun:1 mentís exccssus» <Act 10, 10); cfr. v. 10-15, 19-20: <<vidi in excessu mentís visioneml, (Act 11, 5); de S. Paulo vero: «Visio per noctem Paulo ostensa estll (Act 16, 9); «dixit autpm Dominus nocte pcr visionem PauL:,: Noli timere .. » (Act 19, 9); «F~~cttun ~st... fieri in 1ne in stupore rn::ntis, et videre cLun dicente1n mihi...,, (Act 22, 17-lSí; <<Scio honlinen1 in Chri,;to ante quatuordcciln anncs, sive in corporc r:t~s:cio, sive extra corvus nescio, Deus scit, raptu.:.::.1 huJusmodi usque ad tcrtiurn caelum)) (2 ad Cor 12 2). (12) Cfr 1 Cor 15, 8, et conversionem Sauli ad Damascum itinerantis, Act 9, 1,19; 22, 3-21; 25. 8-20.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz