BCCCAP00000000000000000000546

lBG PROBATUR EX RESURRECTIONE, tll. 13, n. 211 dariis, imaginatione litteraria creatis. Ubique indeterminismus, ubique etiam nebulositas et mythu.s. Hinc, ea omnia quae in superioribus dicta sunt de theoria syncretistica, suam habent applicationem in hoc loco; resurrectio, e contra, christiana nobis exhibet personam resuscitatam valde concretam et historice comprobatam. 'Pheoria hallucinationum et visionmn objectivarum. Psychologi hoc praecipuum dicrimen statuunt inter hallucinationes et illusiones. set¡ visiones objectivas: hallucinatio tune habetur quando nullum habet fundamentum objectivum; hallucinatio enim tota quanta est subjec– tiva. Illusio vero, quando habet fundamentum objectivum; id est, objec- turri externum revera percipitur, sed ei datur falsa interpretatio. Affirmamus igitur: a) in nostro casu hallucinationem repugnare, et b) illusionem, seu visionem objectivam, admitti non posse. a) Hallucinatio in nostro casu repugnat, quia l.º) apostoli aliique testes, uti ex documentis supra relatis apparet, Christum redivivum perceperunt per visum, auditum et tactum, et quidem omnes eodem modo, per spatium quadraginta dierum. 2.º) Apostoli, testes praecipui, ad hallucinationem minime apti sese manifestant, nam sunt piscatores, physica constitutione robusti, mente nequilibrati, nullam resurrectionis spem habentes, circa jam divulgatam notitiam resurrectionis magis increduli quam creduli; immo ipse Jesus scmel et iterum eorum incredulitatem reprehendere debuit (increduli– tatem Thomae ne obliviscaris). Sed forsitan dicere audebis: ab initio, discipuli Christi ejrn;que ami– ci Christum crediderunt viventem apud Patrern; pastea vero, ipso pon– dere evolutionis psychologícae, resurrectionem corporalem crearunt. Respondeo.-.Sed ubinam inveniB hujus interpretationis vel mínimum vestigium? Certe in documentis illius temporis nullum invcniri potest; immo praedicta evolutio l"Xígeret longum spatium temporis Et conditio– nes specialissimas; jamvcro fontes, ab initio, resurrectionem corpora– lem plurimis argumentís nobis ostendunt. :3.º) Hallucinationes, si quae dentur, facile dissipantur quando rea– litas comprobatur; realitas vero comprobatur in dura et constanti con– tradictione; jamvero apostoli realitate, et quidem durissima et cons– tan ti, affecti sunt dum flagellationes et carceres et tormenta et ipsam mortem impavide subierunt et tamen persuasio resurrectionis in dies crevit; hoc autem per hallucinationem explicari non potest. 4.º) Religio christiana ejusque vastissima cultura non possunt uno modo explicari per autosuggestionem quorumdam piscatorum, quin ad absurdum recurratur. b) Illusiones, seu visiones objectivae, admitti non possunt, nam si visiones objectivae explicantur ut phantasmata sive ut visiones mysti-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz