BCCCAP00000000000000000000546

PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 210-311 195 nem; principium masculinum terrae seu naturae veneratur, et quidem horrendis impudicitiis, ut iterum vivens. c) Deus redivivus in his fabulis numquam apparet in forma con– creta et individuali; ejus actuatio est nebulosa et omnino indetermi– nata; eviclenter, in his n~1rrationibus, agitur ele quadam fabula, ab ho– minibus inventa. Nunc, e contra, dicitur Christus resuscitatus; Christus, inquam, qui in Bethleem est natus, et in Nazareth fuit subditus; qui in Judaea et Galilaea per triennium fuit docens, sub Pontio Pilato est passus, et in cruce rnortuus, in horto vero Josephi ab Arimathea sepultus, et, deni– que, die tertia rcsurrexit, et cum pluribus, per 40 dies, est conversatus. Fontes igitur nullam dependentiam suspicari permittunt ínter narra– tionem resurrectionis Christi et fabulosas et indeterminatas resurrectio nes paganismi. Ex alia parte, judaei, tempore Christi, infensissimi erant doctrinis et maxime ritibus qui ex religionibus cthnicis provenirent, sive ipsi ad ho•• mines cultos pertinerent, sive ad pios et devotos viros plebis, ut erant apostoli. Nec aliter dicendum cst de iis qui ex diaspora statutis tem– poribus in Jcrnsalem accurrcbant. Et si ad primos apostolorum discí– pulos inspicias, quomodo similem tr&nsformationem mythicam possu– mus admittere in tam brevissimo temporis spatio et in modo agendi stricte traditionali primaevae ecclesiae? 211. Quoad influxum prophetiarum Veteris Testamenti, haec dicenda sunt: Verum est quod in Vetere Testamento resurrectio Christi fuerit vati– cinata (cf. n. 166); sed inde non sequitur quod factum resurrectio– nis-objective existcns-originem dnxerit ex influxu VEteris Testamenti; immo contrarium, e plurimis ac magni ponderis testimoniis, jam pro– bavimus. Praeterca, fontes hule E:xplicationi obstant, nam idea viri, in tri– bulatione positi, in cruce morientis et a srpulchro resurgcntis, nuno modo componitur cum conceptu rabbinico Messiac hujus temporis. Adbuc etiam ipsi apostoli, ob influxum conceptus r2.bbinici, praedi– cationem Jesu de sua marte et resurrectione non intellexerunt .(Mt 16, 21-23; Me 8, 31-33). Audiamus e. g. Joannem de se et de Petra dicen– tem: 1.Non enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere» (Jo 20, 19), et ipse Joannes, nonnisi postquam sepulchrum vacuum suis oculis vidit, adjungit: tune «vidit et credidit» .(Jo 20, 8). Ilnmo ipse Jesus jam redivivus, etsi suam personam adhuc abscon– dens, discípulos, ad Emmaus iter agentes, sic dure increpat; «O stulti et tardi carde ad credendum in omnibus quae locuti sunt Prophetae ... Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis, interpretabatur illis in om– nibus scripturis, quae de ipso erant» _(Jo 24, 25-27). Isti tamen discipuli resurrectionem non admiserunt, usque ad fractionem panis (Jo 24, 30). Apostoli igitur et discipuli Jesu vaticinia Veteris Testamenti ex fac– to resurrectionis intellexerunt et admiserunt, sed facturo resurrectionis ex Vetere Testamento non finxerunt. Theoria morphologica. Neque in hac explicatione ullus datur termi– nus comparationis cum resurrectione Christi, nam agitur de diis legen-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz