BCCCAP00000000000000000000546
194 PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 210 ma Christi, ut reliquae justorum animae, in caelis apud Patrem vita beatorum fruitur; ac proinde, discipuli Christi, ejusdem vestigia sequen– tes qui est pro eis «via, veritas et vita», eamdem resurrectionem asse– quentur, quam Christus assequutus est apud Patrem. Memoria, dein, Christi permanet viva et operans in mentibus discip1llorum. In hoc sensu Christus vivit et vere resurrexit, quasi symbolmn et exemplurn. vitae, quo superindui debet discipulus Christi ut resurrectionem habeat cum Christo in Deo. Sed haec omnia aliena omnino sunt a sensu límpido et aperLo, quo narrationes evangelicae et deinde Sanctus Paulus resurrectionem rea– lem et corporalem Christi describunt. Utique, Christus vere est pro suis discipulis «via, veritas et vita:>; et ut talis in eorum memoria perenni– ter vivit. «Vivo autem, ait S. Paulus, jam non ego; vivit vero in me Christus» (Gal 2, 20). Sed cum S. Paulus loquitur de Christi resurrec– tione, nullo modo loquitur de hac nova vita Christi in memoria disci– pulorum; loquitur de resurrectione physica, corporali et reali, in sensu obvio, non symbolico, sumpta; eodem sensu, quo idem Apostolus in aero– pago viris atheniensibus de resurrectione mortuorum loquebatur (Act 18, 22-34); eodemque revera sensu, quo in cap. 15 Cor narrat apparitiones Christi sive ad Cepham, sive ad reliquos apostolos, sive ad Jacobum. sive ad quingentos fratres. Memoria et fides viva discipulorum in Christum, magistrum vere dilectum, fundamentum profecto habent firmissimum in ipsa Christi resurrectione corporali. Theoria syncretistica, seu historico-comparativa. Haec theoria affir– mat omnes religiones suum habere deum gloriosum; hinc, etiam disci– puli Jesu suum deum resuscitatum efformarunt ex quadam necessitate et absque ulla conscientia clara processus evolutivi; praeterea adest, in casu, influxus prophetiarum Veteris Testamenti ... Si autem ab istis auctoribus documenta probativa hujus evolutionis omni jure quaeras, nihil tibi respondebunt, praetereaque nihil. Instituas. quaeso, comparationem inter Christum redivivum et deos resuscita~ tos ( !) tum orientales tum hellenisticos, et statim videbis nullum esse communem conceptum «resurrectionis» in uno et in altero casu. Et revera, in Oriente saepissime dicitur deos resuscitasse, et apud Grae– cos idem omnino dicitur de Dionysios, et apud Phrygios, de Attis; et apud Aegyptios, de Osiris, apud Babylonios, de Tammuz, et apud Phae– nicios denique, de Adonis. Sed quid intelligitur per resurrectionem ta– lium deorum? Videamus: a) Sicut in hieme deus vegetationis naturalis ad inferos descendit, ita in tempore verno deus ad terram reddit, et regeneratur et «resur– git». Resurrectio in hoc casu significat m1ltationem stationis, et nihil aliud. b) Dii resurgentes, qui salvatores populorum dicuntur, generatim sunt conjuncti cum principio masculino et femenino; nunc autem, in resurrectione, principium masculinum naturam fecundat. Unde «resu– rrectio» nihil aliud significat nisi sexualitatem, seu sexuum commixtio-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz