BCCCAP00000000000000000000546

PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 210 l!l3 Mt 28, 12 Et congregati cum senioribus concilio accepto, pecuniam co– piosam dederunt militibus, 13 dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. 14 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securas vos faciemus. 15 At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti.' Et dívulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem. His igitur verbis theoria fraudis jam ab ipso Matthaeo fuit ut talis denuntiata. Nunc autem, Matthaeus est testis fidedignus vel non; in casu affirmativo, sequitur theoriam fraudis nullum fundamentum ha– bere, a priori fuisse excogitatam et a posterioribus scriptoribus fuisse inventam. Sed nec desunt aliae rationes quae impossibilitatem fraudis omnino evincunt: a) Statim ac mulieres factum resurrectionis Apostolis nuntiarunt, Petrus et Joannes cucurrerunt ad monumentum, et inde accurate com– probarunt sepulchrum jam vacuum (Jo 20, 3-10). Praeterea, documen– ta satis innuunt apostolos, in hac periodo, valde fuisse timidos. Ergo 2postoli corpus Jesu non sustulerunt. b) Neque Judaei id fecerunt «ne haberet sepulchrum gloriosum», ut aliqui cum REVILLE dicere ausi sunt, nam id quod vitare intenderent, ideam nempe resurrectionis, de facto divulgarent. Sed, in hoc casu, fa– ci1e errorem subsanare possent, adducendo scilicet corpus occultum. J:,mvero de his nullum adest signum in fontibus. c) Sed forsitan Josephus ab Arimathea fuit corporis sublator, eo quod ex sepulchro Jesu multa damna sequerentur contra suum prae– dium suamque propriam sepulturam... Sed quaero: quomodo hoc mi– iites permisissent?; et quomodo, in hac re tam severissima, a Pilato non fuerint puniti? (10). Et quare corpus non fuit publice ostensum? Tandem, hic modus agendi nullo modo consonat cum charactere no– bilissimo Josephi, prout in fontibus describitur. d) Fontes loquuntur de terraemotu; hac occasione, corpus fuisset sine dubio absorptum ! Sed quaero: quomodo, in tali hypothesi, etiam suáarium et linteamina non dicuntur absorpta? Sine ullo dubio, judaei corpus quaesiissent inter ruinas ... Non parvi momenti dicenda est animadversio Lucae in Actibus Apos– tolorum, nam, cum Apostoli, post Pentecostem, resurrectionem Christi, coram Synedrio et coram populo affirmarent atque praedicarent, sacer– dotes «dimiserunt eos non invenientes quomodo punirent eos» (Act 4, 21), Theoria symbolica: Haec theoria propugnat fontes, qui de resurrec– tione Christi locuti sunt, hoc unum exprimere voluisse: Christum re– vera mortuum fuisse, nec umquam ejus animam corpori resumptam esse; in mente, e contra, discipulorum «vere surrexisse» hoc sensu: ani- (10) Jam promulgatum erat edictum imperatoris quod severa sanctione violatio– nent sepnlchri cuiusvis prohibebat; cfr. M. Cu,uoNT, Un rescrit impérial sur la 'Ciolatinn ele sépulture, in Rcvue Historic¡ue, 163 (1930), 241-%6. THEOL, FUNDAMENT,'--15.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz