BCCCAP00000000000000000000546
192 PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 209-210 te: quia spiritus carnem et ossa non habent, sicut me videtis habere» (Le 24, 39), «infer digitum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum» (Jo 20, 27). Maducavitque cum eis (Le 24, 43; Jo 21, 13). Miraculosa transformatio Apostolorum accidit die Pentecostes. «Et virtute magna-ait Lucas-reddebant Apostoli testimonium resurrec– tionis Jesu Christi» (Act 4, 33). Petrus, in suis praedicationibus, coram magna multitudine, semel et iterum meminit: «Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus» (Act 2, 32 et loe. supra citat.). Paulus harre eamdem doctrinam in memoriam revocat, quam sae– pe e. g. Corinthios praedicaverat; Corinthii adhuc in hac doctrina per... manent, et per eam certo salvandi sunt; est enim doctrina reapse fundamentalis et princeps ! Haec doctrina in hoc consistít: <<Tradidi enim... quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro pecca– tis nostris; et quia sEpultus est, et quia resurrexit tertia die... et quia visus est Cephae... undecim... plusquam quingentis fratribus simul: ex quibus plerique manent usque adhiw... Jacobo ... Aposto– lis omnibus ... et ipsi Paulo» (I Cor 15, 3-14). Eadem conclusio in hoc loco imponitur: si revera fontes sunt fi– dedigni et authentici-de facto, de eorum authenticitate quam maxime nobis constat (9)-quisnam poterit factum historicum resurrectionis 1n dubium revocare? Nemo profecto sanae mentís, nisi ille qui praejudiciis sit obcaecatus. Pro aliis factis historicis, indubitanter admissis, critici non solent talem copiam argumentorum exigere ! 210. Ex refutatione aliarum sententiarum.-Argumentatio, nuper enodata, critice procedit ex consideratione obvia, naturali et objectiva documentorum historicorum, a praejudiciis exempta. Nunc autem, nos– tra argumentatio non parum confirmari potest ex refutatione senten– tiarum quae a nostris adversariis excogitantur; si igitur rationibus con– vincentibus demonstretur tales sententias esse aprioristicas, tendentio– sas et mlllo fundamento objectivo innixas, nostra argumentatio extrin– sece roborabitur; quapropter eas examini subjiciemus, easque breviter refutabimus. Theoria mortis apparentis. Haec theoria refutationis honoribus non indiget, nam nihil aliud esse videtur nisi quaedam legenda, vel fabella ad delectandos pueros inventa. Talis interpretatio factorum nullum fun– damentum, ne quidem levissimum, in fontibus invenit: quapropter omni jure exsibilanda est, sicut fecit et ipse STRAUss, de quo supra. Theoria fraudis. Juxta harre sententiam, custodes-milites facta re– surrectionis narraverunt principibus sacerdotum (Mt 28, 11). (9) Ofr. ea quae n. 130 diximus. Factum resurrectionis indubie ad Evangel1o– rum essentiam pertinet.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz