BCCCAP00000000000000000000546
PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 208-209 189 dem non appellat ad proprium oculare testimonium, in visione Damas– ci acceptum, sed ad traditionem aliorum. Ex his clare perspici potest, ex una parte, momentum hujus testimo– nii, et, ex alia, futilitas sententiae ab HARNACK propositae de resurrec– tione symbolica Christi, ex mente Sti. Pauli. 15, 1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavl vobis, quod et accepistis, in qua et statis, 2 per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. Paultls Corinthi praedicaverat circa annum 49/50: illam praedica– tionem meminit. Videamus quid de resurrectione, ut de articulo fidei, oraliter docuerit: 15, 3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: 4 et quia se– pultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: 5 et quia visus est Cephae, et post hoc undecim: 6 deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi (plerique] manent usque acrhuc, quidam autem dormierunt: 7 deinde visus est Jacobo, deinde apostolis omnibus: 8 novissime autem omnium tamquam abortivo [a mortua matre synagoga editus in Ecclesia], visus est et mihi. 11 Sive enim ego, sive illi [ceteri apostoli] sic praedicamus, et sic credidistis. Nunc autem, facto resurrectionis Christi ab omnibus admisso, Apos– tolus vividam ac percellentem argumentationem conficit pro resurrec– tione corporali electorum; ejus argumentatio huc reddit: Si quis re– surrectionem corporalem negaverit, eo ipso deberet negare resurrectio– nem Christi. Quod absit ! 209. Apparitiones Jesu redivivi in Evangeliis.-Testimonia jam al– lata certe sufficiunt ad solidam probationem facti resurrectionis. Sed, quia in Evangeliis aliquae narrantur apparitiones Jesu, usque modo non memoratae, quae non parum inserviunt ad refutationem theoriarum acatholicorum, eas in praesenti in memoriam revocamus. Et revera, Evangelistae plures circumstantias apparitionum nobis tradunt, etsi forma ac extensione valde diversas. Sic Mt, ad ea quae supra retulimus, haec pauca tantum addit: Mt 28, 9 Et ecce Jesus occurrit illis [mulieribus], dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. 10 Tune ait illis Jesus: Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt... 16 Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem, ubi constituerat illis Jesus. 17 Et videntes eum, adoraverunt: quidam autem dubitaverunt. Marcus vero haec, mentione digna, refert: Me 16, 9 Surgentes autem mane, prima sabbati, apparuit primo 1Vlariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia. 10 Illa vadens nuntia◄
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz