BCCCAP00000000000000000000546
PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 207-208 187 207. 2.º) Praedicatio Petri.-Die PBntecostes, coram ingenti multi– tudine loquitur: <<Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia» (Act 2, 41). In iis circumstantiis affirmat: Act 2, 24 Quem [Christu.m] Deus suscitavit, solutis doloribus inferni. 32 Hunc Jesum resu.scitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus, Haec novissima verba repetit Petrus in porticu Salomonis post sa– nationem claudi (Act 3, 15), et pastea, coram multitudine, in conver– ·~01one Comelli (Act 10, 39-42), et coram Synedrio (Act 4, 10; 5, 30-32). Jnveniuntur etiam in I Petr I, 21. Et cum Príncipe Apostolorum, iidem Apostoli resurrectionem Christi ,certatim annuntiant. Audiatur auctor Actuum Apostolornm: Act 4, 32 Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una... 33. Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri. Antea scripserat: Act 3 Quibus [Apostolis] et praebuit se ipsum vivum, post passionem suam, in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens de regno Dei. Considera valorem hujus testimonii. Saepe, et quidem palam, ali– ,quando coram magna multitudine, resurrectio Christi alte proclamatur, et nemo est qui huic declarationi palam factae contradicat, neque eam ut ridiculam vel mendacem respuat. Ipsi adversarii, «sacerdotes et ma– gistratns templi et Sadducaei>> dolent «quod docerent populum, et an– nuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis» (Act 4, 1-2), sed contra– rium probare non audent. 208. 3.º) Persuasio Sti. Pauli.-Ejus testimonia diversimod€ nos– trae considerationi sese offerunt: nunc tonus, sicut in S. Petro, est na– rrativus-ita in praedicatione-, nunc factum resurrectionis per tran– sennam narrat, sed plerumque de resurrectione agit in contextu dog– matico, sive eam praebens sicut aliquid intangibile, sive in memoriam reducens tamquam confirmationem vel probationem alicujus veritatis revelatae. Exemplis haec omnia illustramus, et pastea veniemus ad lo– ,cum classicum, in quo modalitates omnium reperiuntur: I Cor 15. Paulus praedicat Judaeis de Christo: Act 13, 29 posuerunt eum in monumento. 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die: qui visus est per dies multas his, 31 qui simul as– cenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem: qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem. In synagoga Thessalonicae clamat: Act 17, 3 Quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz