BCCCAP00000000000000000000546
186 PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 206 Jo 20,1-18: Una autem sabbati, Maria Jlilagdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum: et vidit lapidem sublatum a monumento. Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum. Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus... praecucurrit citius Petra, et venit primus ad monumentum. Et cum se inclinassent, vidit posita linteamina, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tune ergo introivit et ille discipulus, qui venerat primus, ad monumentum: et vidit, et credidit: nondum enim sciebat Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos. Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans: Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum: et vidit duos angelos in albis, sedentes, unum ad caput, et unum ad pectes, ubi positum fuerat corpus Jesu. Dicunt ei illi: Mulier, quid ploras? Dicit eis: Quia tulerunt Dominum meum: et nescio ubi posuerunt eum. Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est. Dicit ei Jesus: Mulier, quid ploras? quem quaerls? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei: Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti ,eum: et ego eum tollam. Dicit ei Jesus: Maria. Conversa illa, dicit ei: Rabboni (quod dicitur Magíster). Dicit ei Jesus: Noli me tangere, nondum enim ascencli ad Patrem meum: vade autem ad fratres meos, et die eis: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: Quia vidi Domínum, et haec dixit mihí.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz