BCCCAP00000000000000000000546

184 PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 203-206 De sepultura etiam S. Paulus, uti postea videbimus (cf. Act 13, 29; I Cor 15, 4 ss.; 35 ss.). b) Milites: Jo 19, 32 Venerunt ergo milites: et primi quidem fregerunt crura et al– terius, qui crucifixus ESt cum eo. 33 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura. e) Pilatus: Sepulturam denegavit donec: Me 15, 44 Accersito Centurione, interrogavit eum si 1am mortuus esset. 45 Et cum cognovisset a Centurione donavit corpus Jesu. d) Ratio agendi inimicorum: Principes enim sacerdotum et Pha– risaei, rogaverunt Pilato: Mt 27, 63 Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vi– vens: Post tres dles resurgam. 64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, Eot dicant plebi: surrexit a mortuis. Facultateque obtenta: Mt 27, 66 Munierunt sepulcllrum, signantes lapidem cum custodibus. 204. 2.º) Constat ex natura tormentorum et ipsa sepultura.-Jesus more romanorum flagellatus est. Hoc tormentum de se saepe sufficienl'; erat ad procurandam mortem. Addas coronam spineam, crucis bajula– tionem, prolongatam crucifixionem, per ictus lanceae lateris aperitio– nem, in caverna petrea «more judaeorum» (cum aromatibus) reposi– tionem. 205. 3. 0 ) Constat ex praedicatione in primitiva Ecclesia. Continuo ita apparet in allocutionibus Petri et Pauli, ut in Actibus Apostolorum aliisque scriptis apostolicis videri potest. Conclusio est obvia: factum historicum mortis Christi majori cu::n claritate exprimi non posset; si igitur fontes sunt historici et authen• tici, scientia historico-critica nihil aliud exigere potest (cf. n. 130). Ergo haec prima pars omnibus numeris probata est. Pars 2.ª: .Jesus vere resurrexit. 206. Probatur. l.º) Id expresse asserunt testes fidedigni, et qui– dem stylo aperte historico et naturali, sine ullo aspectu theatrali, etsi res ad hoc maxime esset idonea; insuper modus dicendi tam simplcx adhibetur ut factum resurrectionis ab omnibus notum saepe suppo– natur.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz