BCCCAP00000000000000000000546
PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 202-203 183 ~------ Nota bene.-Resurrectio sumitur in sensu theseos: «vera animae ad corpus resumptio». Ita professio fidei Waldensibus ab Innocentio III praescripta: <<Mortuus vera corporis sui marte, et resurrexit vera carnis suae resurrectione et vera animae ad: corpus resumptione» (D 422). Et Professio fidei, Michaeli Palaeologo a C. Lugdunensi imposita: <:Credimus... tertia die resurrexisse a mortuis vera carnis resurrectione> (D 462). Ideoque affirmatur facturo historicum resurrectionis. Verum factum historicum: ita Ecclesia in damnatione propositionum modernistarum declaravit: «Resurrectio Salvatoris non est proprie factura ordinis historici, sed facturo ordinis mere supernaturalis, nec demonstratum nec demons– trabile, quod conscientia christiana sensim sine sensu ex aliis derl– vavit» (D 2036). <Fides in resurrectionem Christi, ab initio, fuit non tam de facto ipso resurrectionis quam de vita Christi immortali apud Deum» (D 2037). 3. Veritas relativa. Jesum suam resurrectionem cum suae missionis Icgitimitate junxisse, probatur ex diversis testibus ipsius Evangelii (cf. n. 177), quod et Ecclesia semper in suo magisterio ordinario docuit. Pars. l.ª: Jesus vere mortuus est. 203. Probatur. l.º) Constat ex affirmatione testium, nempe: a) Quatuor Evangelia: Mt 27, 50 Jesus autem, iterum clamans voce magna, emisit spiritum ,CCf. loe. paral.). Jo 19, 30 Et, inclinato capite, tradidit spiritum. Jo 19, 34 Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt emn jam mortuum, non fregerunt ejus crura, 35 sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 36' Et qui vidit, testimo– nium perhibuit. Adverte singulare pondus hujus testis ocularis. Ipsi fontes affirmationem mortis implicite iterant, dum action<>m 15epeliendi narrant: Mt 27, 59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda. 60 Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abilt (Cf. loe. par.). Jo 19, 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte pri– mum, ferens mixturam myrrae, et aloe, quasi libras centum. 40 Acce– perunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mas est Judaeis sepelire.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz