BCCCAP00000000000000000000546
182 PROBATUR EX RESURRECTIONE, th. 13, n. 201-202 --- ------------------------------- 2." Theoria syncretistica, seu historico-comparativa.-Christiani pri– mitivi, maxime vero illi qui in medio syncretistico degerunt, pnfecte noverunt religiones paganas, in quibus dii gloriosi cultum accipiunt, si– cut Osiris, Attis, Adonis, etc.; quapropter et ipsi Deum gloriosum hono– rare cupierunt. Ita, sensim sine sensu, idea Christi resuscitati appa– ruit inter ipsos; in hac evolutione quam maxime influere etiam potuit desiderium impletionis prophetiarum Veteris 1'estamenti. Ita non pauci, inter quos JENSEN, GUINKEL, B0USSER, FRASSER, etc. 3." Theoria morphologica.-Resurrectio Christi procedit ex litteratu– ra populari circa resurrectiones: in vita enim heroum duo momenta distingui solent; aphania, seu non apparitio, heros scihcet non inve– nitur in sepulchro, recessit ad deos, e. g. Aeneas, Romulus... ; theopha– nia, deus se manifestat. Ita BICHMANN, LEBRUN, ALBERZ. D) Theoriae psychologicae. l.ª Theoria hallucinationum.-Jesus mortuus est, nec ejus corpus fuit sublatum; ergo non resurrexit; tamen, apostoli et mulieres Jesum re– suscitatum viderunt, non certe visione reali _(in quo orones conveniunt), sed pure subjectiva. Resurrc,ctio igitur Christi est effectus autosug– gestionis, et procedit ex desiderio videndi Jesum, vel ex intenso amare erga ipsum (7), vel ex timare Josc,ph ab Arimathea, ne sepulcrum macularetur (ita O. H0LTMANN), vel tandem ex metu judaeorum qui timebant glorificationem Christi (ita REVILLE). Hanc theoriam visionum jam proposuerat CELsus (8). 2.• Theoria visionum objectivarum.-Christus non apparuit cum 6odem numero corpore; non tamen agitur de hallucinationibus; appa– ritio Christi dicenda est mystica, nam ejus discipuli voces caelestes audierunt, non aliter ac Johanna d'Arc, et corpus pneumaticum seu ectoplasmaticum percEperunt. Ita D0BSCHUTZ, G0GUEL, et TH. K0RFF. 202. Nota theologica: l. Christus mortuus est et resurrexit: De fide divina catholica et deflnita. 2. Veritas relativa: De fide divina et catholica. Fontes: l. Christus mortuus est et resurrexit: expresse in Symbolis et pro– fessionibus fidei: videas Indicem systematicum in DENZINGER, VIII, h: mortuus est et resurrexit. 2. Abundanter in Novo Testamento, ut statim videbimus, et in Tra– ditione. ('U rte. Maria Ma¡;dalena secundum Renan: «La forte imaginat\on de Marle de Magdala jmrn dnr,.s cette circnnstance un role capital. Ponvoir divln de l'amour ! , moments sacn's ou la passion d'un2 hallucinée donne au rnon– de un Dieu réssuscité>i (RENAN, Vie de Jesiis, c. 26). (8) Ufr. Ü!UGENES, Contra Celsmn, 11, 55; MG 11, 884.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz