BCCCAP00000000000000000000546

PROB..\.TUR EX RESURRECTIONE, ih. 13, n. 200-201 181 Divisio theseos.-Resurrectio supponit mortem; hinc cum non desint adversarii qui mortem realem Christi penitus infitientur, agendum no– bis est: a) de marte Christi; b) de veritate historica resurrectionis, et e) de ejus veritate relativa. Explicatio terminorum.- Resurrectio, idem est ac vera animae ad corpus resumptio; eadem igitur numerica anima praecedens corpus in– formare debet, etsi non requiratur quod corpus habeat nunc easdem proprietates ac prius. 201. Adversarii.-Theoriae plurimae in spatio sat brevi sese succe- dunt (2), quae tamen ad tres categorías facili negotio reduci possunt: a) Sunt qui nEgent simpliciter mortem Jesu in cruce. b) Sunt qui dicant resurrectionem Jesu fuisse ab Apostolis inventam. c) Sunt denique qui veram resurrectionem corporis ad visiones sub– jectivas Et objectivas amandent. A) Theoria mortis apparentis.-Mors Christi fuit apparens, non vero realis; Christus, ictu lanceae expergefactus, fuit in sepulchro semimor– tuus repositus; aromata et frigiditas sepulchri ei valde profuErunt; de– nique, per terraemotum a sepulchro liberatus, et vestibus hortulani in– dutus, feminis Et apostolis se praebuit. Haec theoria, a GüTTLOB PAuLus (1761-1851) inventa, fuit subscripta ab HERDER, VENTURINI, ac recenter a PAUL DE REGIA, K. ÜTTO et STREFFE, qui librum conscripsit de impossibilitate psychologica mortis Christi, et a F . .SPITTA. Haec theoria ab ipso STRAUSs (1808-1874) ut fatua judica– ta est. B) Theoria fraudis.-Jesus revera mortuus est, sed ejus corpus fuit a discipulis sublatum; ergo non resurrexit; apparitiones nihil aliud sunt nisi apostolorum inventiones Ita PHARISAEI .(3), et judaei posteriores, et CELsus (4); ita etiam, saecu– lo XVIII, REIMARUS, et, nostris in diebus, REVILLE, LE Rüy .(5). C) Explicationes historico-criticae. l.ª Theoria symbolica.-Christus revera mortuus est, nec ejus corpus fuit a discipulis sublatum, neque corporaliter resurrexit; attamen ali– quo sensu dici potest resuscitatus, in quantum scilicet in opere suo, necnon et in corde et memoria tum discipulorum tum fidelium, adhuc vivit. Ita HARNACK Et BARTH. Modernistae, fere iisdem terminis loquuntur .(6). Christus igitur in primitiva conscientia religiosa vivit apud Patrem; nunc autem, ex lege evolutionis Et ex indigentia religiosa, apud illos qui in medio mysterio– rum gentilium degunt, haec idea primitiva mutatur in ideam Christi re– divivi. Ita LOYSI, LE ROY, etc. (2) Cfr. DIECKMANN, De Berelcdicne..., n. 845 sqs.; S. TROMP. De -'lerelatione Ghristiana ( 19501, p 274-276; H. FELDER, JCSU9 Ghristus, II,. p. 507-521. (3) Mt 28, 11-15. Cfr. JUSTI='IUS, Dial. cwn 7'ryph., 17 et 108; MG 6, 612, 725. (4) Cfr. O!!IGENES, Contra Gelsu1n 2, 55; MG 11, 884-885. (5) Cfr. DlECKMANr{, De Rereloticne..., n. 845. (6) Cfr. D 2036, 2C37, 2084.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz