BCCCAP00000000000000000000546
§ IV.-EX IPSIUS MORTE ET RESURRECTION:J THESIS 13.ª: Testimonium Jesu Christi invicte probatur ex sua morte (1) et resurrectione (II). 198. Connexio materiae.-Messianitatem Christi duobus argumen– tis absolute probativis demonstravimus, vaticiniis scilicet et miraculis ordinis physici; nunc igitur exponendum restat argumentum omnium maximum, quod considerari potest tamquam lapis angularis nostri aedi– ficii et tamquam «centrum centrorum [et] proprium cor christianis– mh (1), argumentum scilicet quod desumitur ex ipsa morte et resurrec– tione Christi. Ipse Jesus suam resurrectionem proposuit tamquam signum prae– cipuum suae missionis. «Generatio mala et adultera signum quaerit; et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Sicut enim fuit Jorras in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius ho– minis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus» (Mt 16, 4; Jo 2, 19; Mt 26, 61; 27, 39, 63). Cf. supra, n. 177. 199. Momentum hujus quaestionis.-Per se jam patet; non enim agitur de quodam miraculo primi aut secundi ordinis, sed de miraculo specialissimo; nam, si revera ille idem qui mortuus est, sibi ipsi vitam donavit et ex mortuis sua virtute resurrexit, non tantum suam lega– tionem divinam ostendit, sed et seipsum dicit Deum. Momentum hujus miraculi jam exposuerat Stus. Paulus his verbis: «Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra » (I Cor 15, 14). 200. Status quaestionis.-In hac thesi sufficit probare veritatem his– toricam et relativam hujus miraculi, nam semel ac probetur veritas historica mortis et resurrectionis Christi, jam nimis evidens est ejus veritas philosophico-theologica; sic etiam ipsi adversarii intellexerunt; qua de causa ad historicitatem resurrectionis negandam telorum nubes conjiciunt. (1) «Den Mittelpunl;:t des Mitel¡::unl;:tes, das eigenlicl1e Herz des Cl1ristentum blldt die Auferstel1ung Jesu». STRAuss, Die Halben und die Ganzen (Ber- lín. 1865), p, 125. ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz