BCCCAP00000000000000000000546

178 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX MIBACULIS, th. 12, n. 197 Praeterea, diximus superius quo sensu etiam miracula secundi ordinis plenum valorem obtineant (Cf. n. 90). Objectio 6.a: Jesus mediis naturalibus usus est, e. g. hypnosi, suggestione, psycho– analysi, etc... Respondeo: Infirmitates psychologicas ab infirmitatibus organicis jam distin- ximus; Jamvero psychoterapia organum quoddam destructum statim renovare non potest, sicut pluries dictum est de Jesu; praeterea, dominium in naturam insensi– bilem non obtinetur mediis psychicis. Objectio 7.ª: Omnibus notum est fiduciam extraordinariam in medico prodigiosas curationes efficere posse. Jamvero Christus disertis verbis affirmat sanationes. ab ipso factas, a fide infirmorum processisse: (<Dixit el (iviartae, mortem Lazari pioranti} Jesus: Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet» (Jo 11, 25). Ergo Jesus psychoterapia usus est. Respondeo: Distinctione facta ínter morbos systematis nervei et morbos organicos seu functionales, ad miracula Christi in concreto veniamus. a) Verum est quod Christus aliquando fidem postulavit, sed numquarn apparet fides tamquam causa sanationis. Christus igitur, fidem postulans, declarare intendit finalitatem spiritualem miraculorurn; miracula enim, in divina intentione, sigill& erant veritatis revelatae intime conjuncta curn ipsa fide. b) Saepissime vero Jesus nec fidem postulavit, nec hoc fuit possibile; e. g. in resurrectione mortuorum, in quibusdam sanationibus, quando dominium absolutum in naturam demonstravit, quando fidem postulavit post sanationem, ut caeco nato (Jo 9, 35), vel non aegroti, sed patris aut matris, aut Centurionis (Me 5, 36; 9, 22; Le 7, 9). e) In Jo 11, 25, occasione resurrectionis Lazari, Christus agit de resurrectione spirituali, nam statim prosequitur: «Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum» (Jo 11, 26). Or,jectio 8.a: Daemoniaci, de quibus in thesi, vel sunt epileptici, vel infirmitate nervosa laborant. Respondeo: Uti jam diximus, Evangelistae distinctionem faciunt ínter daemo– niacos et infirmas psychopaticos. Ergo affirmatio adversariorum est omnino gratuita. Praeterea, Christus conscientiam habuit agi de possessis a diabolo, eorumque ejectiQo• nes tamquam miraculum promulgavit (Cf. vim istius argumenti, n. 194). Character normalis Jesu ejusque scientia ac sanctitas nullo modo componuntur cum interpre– tatione in objectione supposita. Etsi populus, ob ignorantiam, facta miraculosa erro– nee interpretari potuisset, Jesus non poterat ullo modo errori populari sese ac– commodare. Objectio 9.•: Discrepantiae magni rromenti reperiuntur in narratione miraculo– rum, e. g. in Mt 9, 18, collato cum Me 5, 23; in Mt 20, 29-34 cum Me 10, 46-52. RPspondeo: Discrepantiae, si bene eas observes, sunt omnino accidentales: cete– rurn hae discrepantiae potius valorem historicum documentorum augent, eo quod clarius commonstrent independentiam fontium, vel auctoris.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz