BCCCAP00000000000000000000546
DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX MIRACULIS, th. 12, n. 196-197 177 Jo 20, 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipu– lorum suorum... Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. Ex his testimoniis, maxime ex ultimo, veritas relativa miraculorum Jesu egregie constat (24). f 197. Objectiones.-Objectio 1. 0 : «Pharisaei... coeperunt conquirere cum eo, quaeren– tes ab illo signum de caelo, tentantes eum. Et ingemiscens spiritu, ait (Jesus): Quid generatio ista signum quaerit» (Me 8, 11-17) «Signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit» (Mt 16, 4). Ergo Christus, eos qui miraculum petebant, palam vituperavit. Respondeo: In ipso loco, ab adversariis citato, responsum continetur: a) Illi qui signum quaerunt, sunt Pharisaei, pessima voluntate Jesum «tentantes». b) Reactio Magistri : «Et ingemiscens spiritu», id est, modum agendi Pharisaeo– :rum intime deplorans... e) Christus miraculum quod petebant, certe denegat, sed aliud promittit, miracu– lum scilicet Jonae Prophetae; qua insigni miraculo suam ipsam resurrectionem prae– nuntiabat. Ceterum in thesi multa alia miracula, a Jesu patrata, attulimus. Objectio 2.ª: Sed Christus dicit Thomae: «Beati qui non viderunt et crediderunt» {Jo 20, 29). Itcspondeo: In h8c ~ensu dicuntur beati, videlicet, illi qui motiva credibllitatis habent-inter quos tu ipse haberi debes, nam multa miracula jam vidisti-non in– digent novis miraculis. Objectio 3.ª: Sed judaei non crediderunt in miracula a Jesu patrata. Jamvero hoc nihil aliud indicat nisi quod talia miracula non exstiterint, nam gens ignara et simplex res miras et insolitas facile amplecti sole.t. Responcleo: a) Multi crediderunt. b) Alii, veritatem historicam miraculorum admittentes (Act 2, 22; Jo 11, 47), sed ab adversariis Jesu excitati, interpretationem non rectam miraculis attribue– rnnt; sic e. g. quando dixerunt Jesum in virtute diaboli miracula patrasse (Me 3, 22; L::: 11, 25). e) Denique, cum agatur de actu fidei, libere e!icito, et quidem propter motivum omnino extrinsecum, valde influunt dispositiones personales, rectitudo vitae, etc... Proinde, si bene attendantur circwnstantiae concretae illius momenti, facile omnino explicatur incredulitas judaeorum. Objectio 4.ª: Sed si qui tempere Christi in ejusdem miraculis crediderunt, id tri– buendum est eorum ignorantiae circa vires naturales. !.espondeo: Ut quis de veritate historica, immo etiam de veritate philosophica judicare valeat, non requiritur specialis cultura nec praeparatio scientifica, sed suf– ficiunt sensus sani et persona normalis. ObJectio 5.ª: Inter opera Christi miraculosa recensentur sanationes. Jamvero sa– nationes naturaliter explicari possunt. Respondeo: Non affirmamus nos omnia et singula miracula, in Evange!iis con– tenta, sufficere ad probandam legationem divinam Christi; ipsum Concilium Vati– canum argumentum peremptorium ex miraculis decernit (D 1812-1813), sed non im– ponit determinata miracula ut probativa, neque ut talia declarat. Tamen, ex omnium miraculorum complexu, solidissimum efficitur argumentum sine ulla difficultate. (24) Alia testimonia videri possunt in Mt 14, 33; Act 2, 22; 10, 37; II Petr 1, 16-18; I co.- 15, 14 sqs, THEOL, FUNDAMENT.-14.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz