BCCCAP00000000000000000000546
176 DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX MIRACULIS, th. 12, fl. 195-196 facto, non possunt explicari ex virtute naturali mundi praeternaturalis, ac ideo sunt vere sigilla divina. Argumentum denique confirmatur ex refutatione explicationum ad– versariorum, quae sunt vanae et prorsus ridiculae, uti postea videbimus. Pars 3.': Constat de veritate relativa miraculorum Christi. 196. Status quaestionis.-Quaeritur in praesenti utrum miracula a Christo patrata fuissent veluti sigilla divina ad comprobandum testi– monium ipsius (cf. n. 82). Probatur thesis modo generali. Christus manifestavit omnia sua mi– racula ad hunc finem destinata esse: a) Discipulis Joannis, de ejus messianitate interrogantibus, res– po!:ldet: Le 7, 22 Euntes, renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis: quia caecl vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdí audiunt, mortui resurgunt. En clara relatio miraculorum coram ipsis factorum ad suam messia– nitatem probandam. b) Judaeis, urgentibus manifestum testimonium de sua messianita– te, respondet: Jo 10, 25 Loquor vobis, et non creditis. Opera [,d iipri], quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. 37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi. 38 si autem facio: et si mihi non vultis credere, operibus crFdite, ut cognoscatis et credatis quia Patcr in me est, et ego in Patre. e) Coram apostolis, ultima coena, eadem fere verba repetit (Jo 15 24). Quoad aliqua miracula, eamdem relationem statuit. Locus classicus est resurrectio Lazari: Jo 11, 41 Pater [clamat Jesus], gratias ago tibi, quoniam audisti me. Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui me circumstat, dixi: ut credant quia tu me misisti. 43 Haec cum di– xisset, voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Discipuli Jesu propter miracula crediderunt in eum: Jo 3, 2 Scimus [ait Nicodemus] quia a Deo venisti magíster: nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi Deus fuerit cum eo. Le 2, 11 Crediderunt in eum discipuli ejus. Post miraculum Canae, dicitur: Jo 7, 31 Multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit?
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz