BCCCAP00000000000000000000546

DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX MIRACULIS, th. 12, n. 194-195 175 Duo daemoniaei erant muti (Mt 9, 32; 12, 22; Me 9, 16); unus erat mutus et eaeeus (Mt 12, 22); unus lunatieus, i. e., epilepticus (Mt 17, 14; 9, 14; Le 9, 37); unus paralyticus (Le 13, 11). Unde Evangelistae, praeter possesionem diabolicam, alias infirmita– tes in eodem subjeeto declarant, Ceterum, si daemoniacos cum infirmis psychicis confundere velis, quomodo eorum scientiam explicare poteris? Memorare quod diversis in casibus possessi aperte confessi sunt filiationem divinam Jesu (Me 1, 24; 3, 11; 5, 7; Le 4, 41), quam Petrus, ante Resurreetionem, tantum revelatione detegere valuit (Mt 16, 17). Eamdem explieationem postulant daemoniaeorum desperatio et cru– ciatus ob proximitatem Jesu (Me 9, 19-27; 5, 7; 1, 24; Mt 8, 28-29; Le 4, 34; 8, 28). Infirmi potius humiliter sanationem a Jesu suppliees rogabant. Ta– men, et haec est ratio potissima, ipse Jesus palam asserit se daemonia ejecisse: Me 5, 8 Exi, spiritus immunde, ab homine. Me 7, 29 ... vade, exiit daemonium a filia tua (Cf. Me 9, 24; Me 1,25; Le 4, 35). Ergo Jesus, qui existentiam daemoniacam docuit, in eos absolutum dominium exercuit, quod evidenter suprahumanam potestatem exprimit: creatura enim inferior in creaturam superiorem naturaliter potestatem habere nequit. 195. Conclusio.-Haéc omnia, simul sumpta, nullam creaturam mun– di visibilis perficere potuisse, satis constat, vel quia aliqua, e. g. susci– tationes mortuorum, per se superant eapaeitatem totius ereaturae, vel quia si attendas ad modum et ad media quibus fiunt, quaelibet expliea– tio naturalis, saltem mundi visibilis, exeludenda est; saltem-diximus– mundi visibilis, quia non plene cognoseimus quousque se extendat vir– tus naturalis mundi invisibilis circa miraeula secundi ordinis (ef. n. 90). Tamen in his etiam casibus non desunt criteria ad excludendam quam– libet interventionem spiritus maligni (cf. n. 92), modus scilicet, media. effectus... Sed criterium obvium ac definitivum, pro omnibus miraculis in Evan– geliis narratis, his principiis continetur: Primum: Constat nobis de scientia mirabili ac de sanctitate eximia Legati divini (cf. thesim 15ª m); ergo in negotio capitali suae missionis nec falli nec fallere potest. Secundum: Jesus per miracula primi ordinis probavit legitimitatem suae missionis. Tertium: Jesus, etiam miracula secundi ordinis, non aliter ac miracu– la primi ordinis, tamquam vera miracula attulit. Proinde, quidquid sit de capacitate daemonis, de facto, etiam opera secundi ordinis dici debent vera miracula. Unde miracula Christi, de

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz