BCCCAP00000000000000000000546

174 DEl PROBATIONE MESSIANITATIS EX MIRACULIS, th. 12, n. 194 et causam adhibitam? In illis temporibus, scientia medica, maxime in illa regione, erat valde rudimentalis, nec Jesus talem scientiam speciaU dedicatione acquirere conatus est; fontes enim de hac re nihil omnino, dicunt. Ceterum, verum est quod scientia medica nostris in diebus ingentem progressum fecerit; sed concedendum est quod ad tales effectus, talt modo et talibus mediis obtinendos, prorsus sit incapax atque impotens; et hoc valet non tantum de morbis organicis, in quibus suggestio locum habere non potest, sed etiam de miraculis functionalibus ad systema nerveum pertinentibus. Advertas denique quod hodierna scientia psychiatrica in quibusdam casibus tantum sanet per suggestionem, sed nonnisi processu lento et exitu incerto. b) Dominium virium naturalium. Me 4, 37 Et facta est procella magna vEnti, et fluetus mittebat in na– vim, ita ut impleretur navis. 39 Et exsurgens, comminatus est vento, et dixit: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et faeta est tranquilli– tas magna. Me 6, 41 Et aceeptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in eaelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut pone– rent ante eos [quinque millia virorum], et duos pisces divisit omni– bus. 42 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. 43 Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piseibus, In distans, sex hydrias aquae (5-7 hectolitra continentes) in vinum optimum convertit (Jo 2, 1-11). Legem gravitatis suspendit ambulans super mare: omnes enim vi– derunt eos, et conturbati sunt (Me 6, 48-51), et Petrum super undas incedentem sustinuit (Mt 14, 28-32). Ergo Jesus dominium omnimodum in elementa inorganica exercuit. Ubinam simplex mortalis in historia humanitatis tali virtute praeditus? c) Resurrectiones mortuorwn. Tres nominatim narrantur in evan– geliis, resurrectio scilicet filiae Jairi (Mt 9, 18-26 et loe. para!.), juvenis Naim (Le 7, 11-17), et Lazari (Jo 11, 1-45). Jamvero omnis suscitatio a mortuis, uti jam supra declaratum est, n. 102, supponit dominium ple– num in vitam hominis, in animam videlicet et corpus, nam corpus jam amisit dispositionem proximam ut ab anima informetur, et non potest rursus vivificari nisi a Deo. d) Ejectiones daemonum. In Evangeliis (cf. tabulam, n. 191) fre– quenter fit sermo de potestate Jesu in daemones. Quaeritur nunc utrum agatur revera de possessis, an de infirmis psy– chopaticis, puta de hystericis, paranoicis, hystero-epilepticis. In abstracto, hujus generis morbi possent confundi cum possessione diabolica; sed, in concreto, Evangelistae accurate distinguunt posses– siones diabolicas ab infirmitatibus physicis et psychologicis.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz