BCCCAP00000000000000000000546

DE PROBATIONE l\IBSSIANITATIS EX MIRACULIS, th. 12, n. 192-193 171 --- Post multiplicationem panum: Me 7, 37 Admirabantur dicentes: Bene omnia fecit: et surdas fecit au– dire et mutas loqui. Le 5, 15 Conveniebant turbae multae ut audirent, i;t curabantur ab in– firmitatibus suis. Ipse autem secedebat in desertum, et orabat. Immediate ante orationem montanam, ait Evangelista: Le 6, 17 Turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omn1 Judaea, e.t Jerusalem, et marítima, et Tyri, et Sidonis, 18 qui vene– rant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexa– bantur a spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quaere– bat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Post multiplicationem panum: Le 9, 11 Et loquebatur de rEgno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. In primo Paschate Judaeorum: Jo 2, 23 Multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quae faciebat. Trans mare Galilaeae: Jo 6, 2 ... sequebatur eum multitudo magna, quia videbat signa quae faciebat supi;r his, qui infirmabantur. Dicens altissima in templo: Jo 7, 31 De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Chris– tus ... cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit? Post resurrectionem Lazari: Jo 11, 47 Collcgerunt ergo Pontífices et Pharisaei concilium, et dice– bant: Quid facimus, quia hic hamo multa signa facit? Post lotionem pedum: Jo 12, 37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum... 42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in Eum: sed propter Pharisaeos non confitebantur. Jo 20, 30 Multa quidem, et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulo– rum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc... _(Cf. 21, 25). 193. 3.º) Confirmatur per relationes non evangelicas: .a) Relationes canonicac. Audiatur Petrus die Pentecostes: Act 2, 22 Viri israelitae, audite verba haec: Jesum Nazarenum, novum prophetam a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis, quae fe– cit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis...

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz