BCCCAP00000000000000000000546
DE PROBATIONE MESSIANITATIS EX MIRACULIS, th. 12, n. 187-188 167 in evangeliis patet. Unde critici historici proprium erit, facta realia ab illusionibus imaginationis popularis discernere. His igitur dictis, si ab HARNACK omni jure quaeras quonam sensu dicl possit Evangelistas intentionem habuisse aliquam historiam conscriben– di, candide ipse HARNACK tibi respondebit, evangelistas noluisse vitam Christí rigurose historicam delineare, sed potius vitam Christi ad men– tem fidei christianae tune vigentis, vitam scilicet Christi imaginatione populari confictam. 8ic, denique, orta est idea de Christo historico et de Christo fidei. Christus fidei esset idea Christi elaborata in mente primaevae genera– tionis christianae et totaliter in alium Christum omnino idrnlem de– formata; haec idea in narrationibus evangelicis recepta et narrata fuit. Christus vero historicus esset id quod revEra et de facto fuerit et egerit persona Christi his in terris degens. Criticus historicus et vere scientifi– cus debet nunc investigare et in lucem quam fideliter rcddere id quod in nuda realitate perfecerit Jesus, spoliatus a frondibus et sertis legen– darum circa ipsum fervEnter a discipnlis texis. Vides igitur quantum distent isti auctores ab honestate scientifica, nam ex una parte historicitatem Evangeliorum defendere dictitant, et ex alia, apparatu fraudulenter scientifico et methodo prorsus aprioristi– ca, eam absolute rejiciunt; etsi apparenter principia metaphysica defen– dere videantur, tamen obvium principium metaphysicum negant: de facto ad posse (8). j) Theoria modernistica, substantialiter convenit cum praecedenti; admittit sanationes reales a Christo vi suggestiva extraordinaria, sed naturali, verificatas fuisse; sed simul dicit multa, quae in Evangeliis de Jesu narrantur, imaginationi populari adscribenda esse; facile enim detegitur in hac imaginatione populari tendentia idealizandi figuram messianicam Christi. Evangelistae, pietatis causa, sensum popularem scriptis mandarunt. Haec idealizatio locum habuit praesertim in IV Evangelio, nam Jesus, ad suam messianitatem probandam, numquam recursum fecit ad miracula ,(9). 188. Nota theoiogica.-Saltem de fide divina et catholica. Fontes: 1. In scriptis N. Testamenti ac in Traditione, doctrina the– seos ut revelata liquido apparet. 2. Ecclesia vero Catholica, decursu saeculorum, ita etiam docuit. Ecclesiae tamen monumenta praecipua adducimus. Primo loco venit mud saepe citatum Concilii Vaticani: «Ut nihilominus fidei nostrae obsequium ratíoni consentaneum (Rom 12, 1) esset, voluit Deus cum internis Spiritus Sancti auxiliis externa jungi revelationis suae argumenta, facta scilicet divina atque impri– mís miracula et prophetias, quae... divinae revelationis sunt signa certissima et omnium intelligentiae accommodata... lpse maxime Christus Dominus multa et manifestissima miracula [edidit]> (D 1790). (8) Cfr. DIECKMANN, De Revelatione ..., n. 799. (9) Ctr. DIECKMANN, De Revelaticne..., n. B0D-840.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz